Difference between revisions of "Page:EBC 1605 08 05 0488.pdf/1"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Not proofread Rome,5 aout 1605. Bellarmin � Jean Andr� Prochnitski. 488 / Per�llustris,et Reverendissime Domine. Ron consuevi perdere bonas horas in l...")
(No difference)

Revision as of 16:53, 2 March 2017

This page has not been proofread

Rome,5 aout 1605.

Bellarmin � Jean Andr� Prochnitski. 488

/ Per�llustris,et Reverendissime Domine. Ron consuevi perdere bonas horas in legendis nugis,et mendaciis eorum, qui singulis hebdomadis disseminant per orbem omnia quae geruntur, vel dicuntur per magnos viros. Ea causa est, cur nihil cognoverim de magno cancellario Poloniae praeter obitum. Molesti fero tam turpem notam inustam esse post mortem viro clarissimo; et continu� significandum djn curavi praefecto Urbis, ad quem ista pertinent, ut iubeat per eosdem garrulos scriptores contraria scribi. Promisit se daturum operam, ut si fieri possit, damnum hoc resarciatur; negavit autem /d posse in eos iure animadverti, quondam non ipsi sunt auctores eo rum, quae scribunt, sed referunt ex Venetiis id esse Romam perscriptum, et tabulis ex Venetiis allatis id probant. Oporteret cum Venetis agi, ut ipsi remedium adhiberent, ne talia scriberentur; vel cert� ex Polonia scribi oporteret aliquid, unde ista men- /^"dacia confutarentur. Valeat perillustris,et Reverendissimus Domimus, et me ut facit, amare pergat; et si quid aliud per me fieri cupit, libere iubeat. Datum Romae die 5 augusti 1605.

Ioannes Andreas Prochnicius (alia manu)

F.B.5, fol.119. Brouillon aucogr. Epist.famil. XLI.