Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/361"
Visconti09 (talk | contribs) |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 11:51, 6 May 2020
caniculares, sive , numerabant. Chaldaei vero et Persae, quia singuli dies unius mentis appellationis Heroum aut Regum cognominabantur, primum quadriennium nomine primi diei vocabant secundum, nomine secundi; de quibus omnibus volente Deo uberius in 3 p. Oedipi nostri Aegyptiaci. Nunc ad Coptum computum revertamur.
Aeram itaque annorum suorum, ut in Prodromo dixi, Coptitae statuum primum Diocletiani annum cuiuis initium imperii incidit iuxta Theonis epilogismos in anno Actiacae victoriae AAugustalem, qua epoca hactenus ad tmpora Aegyptii uti fueran quo tempore Iudaicae periodi annus agebatur 4997 cyclus Solaris Actiaci V. Et quavis consumnatio Martyrii Coptici contigeit 19 anno Diocletiani; era tamen martyrum nequaquam consurgit ex hoc anno, sed ex primo ut diximus cuius illa ratio videtur esse, quia non Aegypti solum, sed et Romani quoque hac aera Diocletiani utebantur. Ne igitur a Romanorum et Aegyptiorum aera recederent, eandem aeram usitatam retinuerunt, quam et Martyrum dixerunt, Romani vero Costantino dictam Diocletiani aeram in Indictionum epocham verterunt. Annos porro ad hac aera Martyrum revolutos, in cyclos quosdam dispescunt, quos ipsi, cum Latinis vocant id est Cyclus Solis. Quorum subsidio mentem paschalem inquirunt ut suo loco docebimus. Habent praeterea Coptitae Christiani sua festa seu solennia, per totius anni decursum celebranda, suntque sequentia.