Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/278"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/278 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/278: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 11:49, 6 May 2020
et omnis cyclicae conversionis in mundo Authorem esse. Gemma sequitur.
Orus seu Sol Uni mersi Domiminius
Temporum omnis cyclicae conversionis
Autor
Tertium symbolum circuli sunt, Scarabaeum inter et Ori caput intermedii, quibus quidem nil aliud nisi coelestes [1] orbitas superiores significari, e suscepto interpretationis contextu liquebit; sunt enim ex eorum numero symbolorum, quae supra ex Clemente , hoc est propria, et eam rem quam significant, exprimentia, diximus cui Porphyrius apud Eusebium subscribit, de symbolis enim Aegyptorum ibi tractans, inde, iquit [2] , factum est, ut omnia candida coele stibus Diis attribuerentur, pila et rotunda omnia mundo, praecipue Soli et Lune. Circulus autem, et que circularia sunt, seculo et motui celesti, et zonis et circulis, qui in Coelo esse intelliguntur.
Quibus quidem verbis nihil clarius esse potest, quare eo unico contenti, ut brevitati studeamus , omissis allis testimonis hic proferre possem, ad reliqua symbola nos conferamus.
Quartum symbolum cornutam Lunae faciem Ori capiti innixam exhibet, quo ipsam Lunam