Difference between revisions of "Page:EBC 1616 10 08 1748.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Rome,8 octobre 1616. Bellarmin � Francois Lucas de Bruges. / Admodum Reverende Domine. Ad l�tteras D.Vestrae scriptas 22. Decembris anni superioris,distuli hucusque respon...") |
|||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | Admodum Reverende Domine. Ad litteras D. Vestrae scriptas 22. Decembris anni superioris, distuli hucusque responsum, quia expectabam propediem exoptatissimum munus, quod videlicet reliquum erat ex Commentariis D.V. in Evangelium S. Joannis. Quia vero ante duos dies primum recepi a D.Balthassare Moreto, quod expectavi per menses fe re decem, ideo nunc primum respondeo; et maximas ago gratias,quod tandem Commentarium vestrum integrum habeo. Ego enim magni facio labores D. Vestrae, quia explicatio vestra litterae inhaeret, et non solum latinae, sed etiam graecae; neque desunt ea, quae ad bonos mores utilia sunt. Delectatus sum etiam non parum dedicatoria episto la, quae ad Reverendissimum Generalem Praepositum Sooietatis Jesu directa est: is enim vir optimus, et doctissimus, et mihi in primis amicissimus est. Igitur pluribus de causis charitati vestrae obstric tum me fateor. Valeat D.Vestra mei memor in sanctis preoibus suis, fet vicissim ego precor a Deo vobis ingentem gloriae coronam. Romae die 8. octobris 1616. | |
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | |||
− | [[Category: | + | |
+ | [[Category:EBC_Proofread]] | ||
[[Category:EBC_Letters]] | [[Category:EBC_Letters]] | ||
[[Category:EBC_Pages]] | [[Category:EBC_Pages]] |
Revision as of 16:36, 1 April 2019
Admodum Reverende Domine. Ad litteras D. Vestrae scriptas 22. Decembris anni superioris, distuli hucusque responsum, quia expectabam propediem exoptatissimum munus, quod videlicet reliquum erat ex Commentariis D.V. in Evangelium S. Joannis. Quia vero ante duos dies primum recepi a D.Balthassare Moreto, quod expectavi per menses fe re decem, ideo nunc primum respondeo; et maximas ago gratias,quod tandem Commentarium vestrum integrum habeo. Ego enim magni facio labores D. Vestrae, quia explicatio vestra litterae inhaeret, et non solum latinae, sed etiam graecae; neque desunt ea, quae ad bonos mores utilia sunt. Delectatus sum etiam non parum dedicatoria episto la, quae ad Reverendissimum Generalem Praepositum Sooietatis Jesu directa est: is enim vir optimus, et doctissimus, et mihi in primis amicissimus est. Igitur pluribus de causis charitati vestrae obstric tum me fateor. Valeat D.Vestra mei memor in sanctis preoibus suis, fet vicissim ego precor a Deo vobis ingentem gloriae coronam. Romae die 8. octobris 1616.