Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/49"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
communicavit, partim à se, partim ab aliis conscripta. Ea enim talia sunt, Funebris praesertim Oratio, ut in illis cum veritate sinceritas, cum eloquentia ad miraculum certent. Nec suspicionem cuiquam moveat ea consideratio, quae illicò se ingerit audito Moderatoris atque Inspectoris nomine, quasi id sit domesticis, atque adeo propriis velificari ornamentis. Nullibi fortassis eloquentiorem se comprobavit magnus ille Theologus, quàm dum toties domestica decorâ exornans Oratione, fratrem Caesarium, sororem Gorgoniam, Nonnam matrem, Gregorium patrem laudibus prosequitur. Domestica praedicat, fateor, qui Discipulum laudat, & Discipulum Serenissimum, Carissimumque; non tamen qui a domestica, ideo falsò, sed quia vera, ideo laudabiliter; vera autem, non modò quia iusta, verùm etiam quia nota. Cui enim Auditorum, quos tunc alloquebatur, ignota Principis innocentia vitae, morum integritas, virtutum studium, amabilissima ac suavissima conversandi ratio, aliaque interna atque externa animi & corporis ornamenta? Quis nescit, innocentissimum Principem Austriae Angelum passim audivisse? Non ergo ad gratiam Panegrysta, etiam si cuperet, loqui poterat, quippe cùm Auditor, tanquam peritus quidam arbiter, inter orationem & veritatem staret, ut immeritas laudes improbans, ita meritas efflagitans.
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Revision as of 16:22, 31 January 2019

This page has been proofread