Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/133"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/133 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/133: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
rem apertam facio. Eo tempore quo nouas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim esse Imperator potentissimus,
+
rem apertam facio. Eo tempore quo novas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim esse Imperator potentissimus, multorum Regnorum dominus, Religione Christianus, quo tamen esset loco erat incognitum. Ergo cum Petrus Covillanius, quem Ioannes II. Lusitaniae Rex ad eum principem per mare mediterraneum primum, terrestri deinde itinere investigandum miserat; in Asiatica India ad quam devenerat, audisset, in ea Aethiopia quae sub Aegypto est, principem quendam esse, longe potentissimum, qui Christianam profiteretur Religionem, ad ipsum se contulit; cumque multa apud ipsum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne constanti fama apud Europaeos percrebuerant, credidit illum esse, qui Presbyter Ioannes dicebatur; hic igitur<ref>nel testo originale vi è un errore di stampa</ref> primus fuit, qui Abyssinum Imperatorem eo caepit nomine appellare, Eum deinde caeteri imitati, qui consequentibus annis Aethiopiam sunt ingressi, eundem errorem in Europam facile invexere. Cum itaque de Presbytero Ioanne loquimur, Abassinum Imperatorem nequaquam intelligimus, cum praeter quam, quod ab Asiatico, toto coelo eius Imperium sit dissitum, nulla quoque in Chronologia Regum Aethiopiae, ut ex ea patet, quae in Vaticano latina habetur, de eius aut ex
multorum Regnorum dominus, Religione Christianus, quo tamen esset locum erat incognitum. Ergo cum Petrus Couillanius, quem Ioaness II. Lusitaniae Rex ad eum principem per mare mediterraneum primum, terrestri deindè itinere investigandum miserat; in Asiatica India ad quam devenerat, audisset, in ea Aethiopia quae sub Aegypto est, principem quendam esse, longè potentissimum, qui Christianam profiteretur Religionem, ad ipsum se contulit; cumque multa apud ipsum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne constanti fama apud Europeos percrebuerat, credidit illum esse, qui Presbyter Ioannes dicebatur; hic igitur primus fuit, qui Abyssinu Imperatore eo caepit nomine appellare, Eum deinde ceteri imitati, qui consequentibus annis Aethiopiam sunt ingressi, eundem errorem in Europam facilè inuexere.  
 
Abassinum Imperatorem nequaquam intelligimus, cum praeter quam, quod ab Asiatico, toto celo eius Imperium sit dissitum, nulla quoque in Chronologia Regum Aethiopiae, ut ex ea patet, quę in Vaticano latina habetur, de eius aut ex
 

Revision as of 06:46, 30 March 2018

This page has been proofread


rem apertam facio. Eo tempore quo novas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim esse Imperator potentissimus, multorum Regnorum dominus, Religione Christianus, quo tamen esset loco erat incognitum. Ergo cum Petrus Covillanius, quem Ioannes II. Lusitaniae Rex ad eum principem per mare mediterraneum primum, terrestri deinde itinere investigandum miserat; in Asiatica India ad quam devenerat, audisset, in ea Aethiopia quae sub Aegypto est, principem quendam esse, longe potentissimum, qui Christianam profiteretur Religionem, ad ipsum se contulit; cumque multa apud ipsum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne constanti fama apud Europaeos percrebuerant, credidit illum esse, qui Presbyter Ioannes dicebatur; hic igitur[1] primus fuit, qui Abyssinum Imperatorem eo caepit nomine appellare, Eum deinde caeteri imitati, qui consequentibus annis Aethiopiam sunt ingressi, eundem errorem in Europam facile invexere. Cum itaque de Presbytero Ioanne loquimur, Abassinum Imperatorem nequaquam intelligimus, cum praeter quam, quod ab Asiatico, toto coelo eius Imperium sit dissitum, nulla quoque in Chronologia Regum Aethiopiae, ut ex ea patet, quae in Vaticano latina habetur, de eius aut ex

  1. nel testo originale vi è un errore di stampa