Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/171"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Residuos verò dies <gap/> seu intercalares vocant. Notandum itaque antiquitùs, praesertim apud AEgyptios annum, etsi diebus tantùm 360. constiterit, (qui quidem numerus pro...")
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Residuos verò dies <gap/> seu intercalares vocant. Notandum itaque antiquitùs, praesertim apud AEgyptios annum, etsi diebus tantùm 360. constiterit, (qui quidem numerus propter aequabilitatem divisionis est
+
Residuos verò dies <gap/> seu intercalares vocant. Notandum itaque antiquitùs, praesertim apud Aegyptios annum, etsi diebus tantùm 360. constiterit, (qui quidem numerus propter aequabilitatem divisionis est aptissimus) neutiquam tamen annum omninò perfectum ac Zodiaco correspondentem extitisse. Quare Aegyptij Hierophantae, qui cum scirent anno populari ad perfectionem deesse dies integros quinque, ac quadrantem; eum annum perfectum, si quando significare vellent, Serpentem in orbem, ac circulum convolutum, caudam ore admorsam Hieroglyphiκῶς, exprimebant; tanquam Sol perfectum et absulutum Zodiaci curriculum non conficiat si quinque ille dies desint. Eum Serpentem <gap/> vocabant; retinent hanc vocem hodie Coptitae, et Aegyptij vetustissimi Christiani, qui <gap/> vocare solent Nesi lingua prisca Aegyptiaca, seu Copta, de qua modo tractamus. Ita enim Onomasticum Coptum deijs loquitur. <gap/> AlschahuralKoptihieh sanathom toltmaieh hhenfeh satin iuman hhams Nesi iumalkeis phil col

Revision as of 15:21, 29 November 2017

There was a problem when proofreading this page


Residuos verò dies seu intercalares vocant. Notandum itaque antiquitùs, praesertim apud Aegyptios annum, etsi diebus tantùm 360. constiterit, (qui quidem numerus propter aequabilitatem divisionis est aptissimus) neutiquam tamen annum omninò perfectum ac Zodiaco correspondentem extitisse. Quare Aegyptij Hierophantae, qui cum scirent anno populari ad perfectionem deesse dies integros quinque, ac quadrantem; eum annum perfectum, si quando significare vellent, Serpentem in orbem, ac circulum convolutum, caudam ore admorsam Hieroglyphiκῶς, exprimebant; tanquam Sol perfectum et absulutum Zodiaci curriculum non conficiat si quinque ille dies desint. Eum Serpentem vocabant; retinent hanc vocem hodie Coptitae, et Aegyptij vetustissimi Christiani, qui vocare solent Nesi lingua prisca Aegyptiaca, seu Copta, de qua modo tractamus. Ita enim Onomasticum Coptum deijs loquitur. AlschahuralKoptihieh sanathom toltmaieh hhenfeh satin iuman hhams Nesi iumalkeis phil col