Difference between revisions of "Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores"
ArchivesPUG (talk | contribs) (→3) |
ArchivesPUG (talk | contribs) |

Line 6: | Line 6: | ||
=== 2 === | === 2 === | ||
− | e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de falsitate, veritatis inimica, damno universo mundi, miseria filiorum Adæ, partu peccati, et ruvina Dæmonum? Sufficiat quidem mihi dicere ipsam caput esse malorum omnium, et à Dæmone natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem cum ratione, nunc meum animi sensum ostendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac facilius mihi dicenti, probabo | + | e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de falsitate, veritatis inimica, damno universo mundi, miseria filiorum Adæ, partu peccati, et ruvina Dæmonum? Sufficiat quidem mihi dicere ipsam caput esse malorum omnium, et à Dæmone natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem cum ratione, nunc meum animi sensum ostendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac facilius mihi dicenti, probabo

− | Quemcunque sectatorem Mahomettanæ | + | |
− | legis, quæ est tota falsitas, vivere inter | + | Quemcunque sectatorem Mahomettanæ

− | tenebras erroris, Nec salutem consequi | + | legis, quæ est tota falsitas, vivere inter

− | posse, nisi per legem Domini nostri Jesu | + | tenebras erroris, Nec salutem consequi

− | Christi. | + | posse, nisi per legem Domini nostri Jesu

+ | Christi.

Sit igitur meæ orationis tripartitum argumentum | Sit igitur meæ orationis tripartitum argumentum | ||
Revision as of 09:59, 3 May 2017
Text within the manuscript APUG 1060 IV, pp. 1-44.
1
Oratio contra Mahomettem, et eius sectatores. Scripta à Patre Balthassare Loyola Mandes Societatis Jesu 1665.
Nec in caelo, nec in terra aliquid nobilius excellentius sublimius et maiori laude dignum, quam perfecta veritas quæ non est nec thesaurorum nec divitiarum copia neque aliud quod ab hominibus terræ amatoribus, in maxima æstimatione habetur. Ipsa non tantum dicenda est vitæ magistra affectuum ductrix, Lux mundi, sol cæli, et filia divinitatis, verum etiam ipse idem deus, sic Christo domino affirmante: ego sum via, veritas et vita
2
e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de falsitate, veritatis inimica, damno universo mundi, miseria filiorum Adæ, partu peccati, et ruvina Dæmonum? Sufficiat quidem mihi dicere ipsam caput esse malorum omnium, et à Dæmone natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem cum ratione, nunc meum animi sensum ostendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac facilius mihi dicenti, probabo
Quemcunque sectatorem Mahomettanæ
legis, quæ est tota falsitas, vivere inter
tenebras erroris, Nec salutem consequi
posse, nisi per legem Domini nostri Jesu
Christi.
Sit igitur meæ orationis tripartitum argumentum
3
1. Falsitas Mahomettanæ legis;
2. intenebris vita sequaciu. illius;
3. et Lex Christi sola unicam medium ad salutem
Incipiamus igitur à primo capite, in quo infallibiliter, de favente, explicanda est Mahomettanæ legis falsitas; quod mihi facilius ad hoc praeparato continget ex illis verbis Principis philosophorum Aristotelis: Bonum ex integra causa, malum ex singulis deffectibus: nempè ut aliquid exornari hoc altissimo nomine bonitatis possit, debet in omnibus partibus præseferre bonitatem ita ut nulla sit mala pars: Nam cum habere aliquam partem malo plenam, quamvis cœteras partes bono perornatas habeat, sine dubio appellari bonum non potest: Quemadmodum si fructus
4
aliquis veluti malum punicum, aspectu pulcherrimum oculis obijciatur, cum sit coronatus fructuum rex, et tamen solum ex aliqua parte fructus ille maculatus sit, non integra bonitatem servat: Ita pariter si verum est, veritatem partecipare de genere boni, clarissimè constat, quod ipsa veritas ex omnibus partibus lumen suum omni tempore undequaque profundere debet, ita ut si ex una tantum parte tenebras aliquas errandu dispergat, non amplius decoranda sit nomine veritatis, sed potius omnibus apparebit sicuti tenebrosa falsitas, quæ semper de genere mali derivat. Nunc verò si aliquid vocari malu ac falsu potest, cum aliquam partem admixta habet malitia atque falsitate; quid de illo dicendum, quod ex nullo capite bonitatem nullam, aut veritatis lucem videntibus ostendit? Nonne igitur mea supra dicta sententiam iurè
5
merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse; clarissimè in hac mea oratione comprobabitur. Ecce igitur, ut ad particularia descendamus; dixit dæmonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude propinaret, propter sua merita Deu universæ terræ legem Mahomettanam dedisse, quia erat suavior alia tradita moisi, et à Christo Domino delata, cum homines non possent iugum istius primæ sufferre. Ò præclarum mendacium! Dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad æternam salutem pervenire posse, etiam si quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis, tum Christi observaret. Cogitemus autem aliquantulum quænam asperitas fuerit antique legis, et quænam suavitas in mahomettana inveniatur. Ergo nè fuerunt