Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/184"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 30: Line 30:
 
in quibus<ref group="text-notes">in quibus] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>
 
in quibus<ref group="text-notes">in quibus] <i>om.</i> <i>MF</i></ref>
 
requiritur<ref group="text-notes">requiritur] quaeratur <i>MF</i></ref>  
 
requiritur<ref group="text-notes">requiritur] quaeratur <i>MF</i></ref>  
spiritus<ref group="text-notes">spiritus] Xpus. <i>MF</i></ref>,  
+
spiritus<ref group="text-notes">spiritus] Christus <i>MF</i></ref>,  
 
ut bene ac op=
 
ut bene ac op=
 
<br>
 
<br>

Latest revision as of 14:03, 27 March 2025

This page has not been proofread



f. 84v



caeterisque variis virtutibus animi, et corporis, quibus dum caremus facile est videre haec duo incomoda, unum videlicet nostra ex parte, quia in nobis est[1] defectus[2], alterum ex parte proximorum, quibus non bene, sed multis modis male aut saltem minus bene[3] providetur, frequentius[4] in hunc scopum[5] ipsius vitae hoc modo mixtae, aliter enim id est specialiter, ac[6] magis particulariter loquendo non potest fieri quin frequenter oremus in fine[7] aliquorum bonorum operum, et etiam contra operemur frequenter[8] multa, et[9] consequamur scopum aliquem aliquarum orationum. Danda est igitur[10] ante opera[11] non solum ad res pluris[12] spirituales, ut sunt contemplatio, et oratio mentalis, atque affectualis, in quibus[13] requiritur[14] spiritus[15], ut bene ac op=

_______________

  1. est] om. MF
  2. defectu] add. [reperiuntur] MF
  3. bene] add. prospicitur et MF
  4. frequentius] add. igitur MF
  5. scopum] add. intendendae erunt nostrae orationes, quam contra, id est, quam talia opera in finem orandi. Haec dixerim in genere, et considerando scopum MF
  6. ac] et MF
  7. fine] finem MF
  8. operemur frequenter] frequenter operemur MF
  9. et] ut MF
  10. igitur] om. MF
  11. opera] add. ut MF
  12. pluris] pure MF
  13. in quibus] om. MF
  14. requiritur] quaeratur MF
  15. spiritus] Christus MF