Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/89"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
hisce Mundi nugis, somniisque, ac Terrae oblectamentis, falsisque<lb/>
 
hisce Mundi nugis, somniisque, ac Terrae oblectamentis, falsisque<lb/>
 
vanitatibus abiectis, consequamur. Anne putas Christum<lb/>
 
vanitatibus abiectis, consequamur. Anne putas Christum<lb/>

Latest revision as of 10:17, 1 August 2024

This page has been proofread

hisce Mundi nugis, somniisque, ac Terrae oblectamentis, falsisque
vanitatibus abiectis, consequamur. Anne putas Christum
IESUM non alia de causa tot cruciatus, tot miserias, tam
probrosum mortis supplicium pro nobis pertulisse, ut in huius
exilii aerumnis optemus degere? Absit, absit ab anima
Christiana id pensitare: Alia tibi Christus, veritas aeterna
ab omni aeternitate bona praeparavit. Quid igitur tibi de
rebus huius Mundi fallacibus, et momentaneis curae esse
potest? Omnia haec subiecit Deus Opt. Max. pedibus tuis,
ut ea conculcanda, non appetenda nosses. Coeli palatia
tibi promisit, omni praetioso lapide constructa, et tu viles
et nullius praetii casas, et tuguria libentius amplexari
non verecundaris? ille nullo unquam aevo desituris coelestium
bonorum voluptatibus perfruendis vocat, et tu
daemonum, ac carnis tuae mancipium esse mavis? Sic,
proh dolor, maxima hominum portio improborum spirituum
dementata praestigiis, in terrenarum voluptatum
coeno volutatur, nec unquam ad coelestium bonorum possessionem,
ad quam destinatus est, felicitatem suos attollit
obtutus? Quis non hanc mortalium, vel sanguineis, ut
ita dicam, lachrymis deploret? Interim absque numero
in aeternae infelicitatis barathrum praecipites pro momentaneis,
et putidissimae carnis oblectamentis poenas
luunt sempiternas. Sed enim, o dolor, immensa benignissimi
Servatoris nostri, potissimum quae in nostra natura
assumpta nobis immensa praestitit beneficia, apud
omnes fere in oblivionem abierunt, vix existente, qui
ea in memoriam revocare dignetur; quia tamen infinite
bonus, et misericors est, huic oblivioni ut obsisteret
infinita Christi charitas, opus illud operum Divinorum
maximum, praetiosi videlicet corporis, et sanguinis
Sacramentum instituit; ut ubicunque locorum ad nobis
benefaciendum, nobis in necessitatibus constitutis adesset,