Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/60"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
Documentum II. Cum anima nostra illam assequitur Theologiae<lb/>
 
Documentum II. Cum anima nostra illam assequitur Theologiae<lb/>
 
mysticae sapientiam, videlicet unionem Divinae Charitatis,<lb/>
 
mysticae sapientiam, videlicet unionem Divinae Charitatis,<lb/>

Latest revision as of 10:01, 1 August 2024

This page has been proofread

Documentum II. Cum anima nostra illam assequitur Theologiae
mysticae sapientiam, videlicet unionem Divinae Charitatis,
tunc aeternae veritatis lumine illustratur, fides eius certior
redditur, spes roboratur, Charitas inflammatur. Si
enim omnes saeculi huius sapientes homini experto mysticam
unionem dicerent, falleris miser, fides tua vera non
est, ipse indubitanter, et audacter responderet: Ego vero profiteor,
vos omnes falli, nam fides mea verissima est, et
certissima. Hoc autem firmiter et fidenter responderet,
cum fides eius non investigatione rationis, sed mysticae
unionis infallibili fundamento niteretur. Uberius
namque expertus Divinitatem intelliget, quam plerique
eruditissimi Doctores, qui nondum in secretum Cubiculum
Regis aeterni fuerunt admissi, nec corusco gratiae
lumina illustrati, nec mirum, cum Deo charissimi sint,
qui se totos illi libere dediderint, et in eis Dominus magnifice
soleat operari. Hi privati domus Domini familiares,
iucunda tranquillaque libertate, quae filios Dei decet,
libere fruuntur, elevati supra omnes curas, supra omnem
perturbationem, et metum mortis, purgatorii, inferni,
et omnium, quae animae et corpori, in tempore, vel perpetuo
evenire possint. Non frequentia hominum, non
occupationes aeternae externae praesentiam Dei ipsis eripiunt: in omni
namque multiplicitate, spiritus unitatem servare norunt,
quod stabili firmaque sui ipsius et omnium externorum
despectione sint suffulti: ex omnibus, quae visu, vel
auditu percipiuntur, celerrime in Deum diriguntur,
et cuncta eis quodammodo (si ita loqui fas est) vertuntur
in Deum; Nil intentione mentis, et amore prosequuntur,
nisi Deum, interius erga ipsum iugiter occupantur,
Deo ita adhaerent, ut videntes sint veluti coeci, audientes surdi
existant, loquentes quasi muti permaneant; Hi coelestem et