Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/33"

From GATE
 
(2 intermediate revisions by one other user not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
differens, cuit natura communicabat, non culpa. Erat illi proprium privilegium, quod nulla mulierum, nec<lb/>
+
[[Category:APUG 1053 pages]]
 +
differens, cui natura communicabat, non culpa. Erat illi proprium privilegium, quod nulla mulierum, nec<lb/>
 
ante, nec deinceps meruit obtinere, ut esset simul Mater, ei Virgo, mirabilibus titulis insignita. Unde et<lb/>
 
ante, nec deinceps meruit obtinere, ut esset simul Mater, ei Virgo, mirabilibus titulis insignita. Unde et<lb/>
 
Matri plenitudo debebatur, et Virgini abundantior gloria, quae carnis, et mentis integritate insignis, spirituali,<lb/>
 
Matri plenitudo debebatur, et Virgini abundantior gloria, quae carnis, et mentis integritate insignis, spirituali,<lb/>
Line 19: Line 20:
 
suo <unclear></unclear> omnia complectitur, Vellus coelestis roris, Aqua vitae refocillatrix, ex qua immortalitatis<lb/>
 
suo <unclear></unclear> omnia complectitur, Vellus coelestis roris, Aqua vitae refocillatrix, ex qua immortalitatis<lb/>
 
poculum mortalibus emanavit. Quae Deo <unclear>suo</unclear>, nullius rei indigno, carnem, quam non habebat,<lb/>
 
poculum mortalibus emanavit. Quae Deo <unclear>suo</unclear>, nullius rei indigno, carnem, quam non habebat,<lb/>
mutuata est, ut omnipotens id quod esse dignatus est, homo appareret, et sempiternum. Deum<lb/>
+
mutuata est, ut omnipotens id quod esse dignatus est, homo appareret, et sempiternum Deum<lb/>
 
corpore, tanquam decenti quadam panoplia, indueret, per quam ipse facile caperetur, et cerneretur,<lb/>
 
corpore, tanquam decenti quadam panoplia, indueret, per quam ipse facile caperetur, et cerneretur,<lb/>
 
et homo ad illam haberet accessum, ubi sunt omnia bona. Erat similis arcae foederis, siquidem<lb/>
 
et homo ad illam haberet accessum, ubi sunt omnia bona. Erat similis arcae foederis, siquidem<lb/>
Line 35: Line 36:
 
patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux veritatis excusserit. Et eo magis maiestas,<lb/>
 
patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux veritatis excusserit. Et eo magis maiestas,<lb/>
 
et dignitas tantae nativitatis occulta est, quo exterius ante corporis oculos nihil nisi humanum,<lb/>
 
et dignitas tantae nativitatis occulta est, quo exterius ante corporis oculos nihil nisi humanum,<lb/>
et humile praesefert: Ita ut nullus, nisi qui a Deu eruditur, et spiritu eius regitur,<lb/>
+
et humile praesefert: Ita ut nullus, nisi qui a Deo eruditur, et spiritu eius regitur,<lb/>
 
augustissimum hoc sacramentum diiudicet qui solus secundum lucem a Coelo in cor suum dimissam
 
augustissimum hoc sacramentum diiudicet qui solus secundum lucem a Coelo in cor suum dimissam

Latest revision as of 09:28, 1 August 2024

This page has been proofread

differens, cui natura communicabat, non culpa. Erat illi proprium privilegium, quod nulla mulierum, nec
ante, nec deinceps meruit obtinere, ut esset simul Mater, ei Virgo, mirabilibus titulis insignita. Unde et
Matri plenitudo debebatur, et Virgini abundantior gloria, quae carnis, et mentis integritate insignis, spirituali,
et corporali intus, et extra sublimissimi filii praesentia frueretur. Magna quidem, et excelsa, quae velut
Mons celsitudine pergens ad sydera, ad conceptionem aeterni Verbi pertingens, meritorum verticem supra
spirituales Intelligentias, usque ad solium Deitatis erexit.
Igitur illam Deus, et primi luminis fulgoribus illustravit, caput enim eius radiantibus stellis circumcinxit,
lunamque ipsam pedibus eius subiecit, tantoque lumine perfusa profundissimum divinae sapientiae
ultra quam credi valeat, adeo penetravit abyssum, et quantum sine personali unione creaturae conditio
patitur, luci illi inaccessibili videretur immersa. Ita ut et animas sanctorum et Angelicos
spiritus superexcedens, et merita singulorum, et omnium titulos antecedat. Sicut enim quantumlibet
stellae aliae reluceant, luna tamen illis praeeminet magnitudine splendoris, sic et ipsa utramque
naturam singulariter exsuperat, et immensitate gratiae, et fulgore virtutum, quo lumine plena,
et toto Coelo coruscant, tam hominum, quam Angelorum superat dignitatem.
Talis enim debebat esse illa, quam Deus elegit, ut esset fidelium fax, et incircumscripti (si ita loqui fas
est) circumscriptio, speciosissimi floris radix; Creatoris Mater, Nutrixque omnia nutrientis, et cuncta
continentis, et comprehendentis comprehensio, gestatrix illius, qui verbo suo portat universa, Porta
nobilis, per quam in carnem ingressus est Deus, et purificantis carbonis forceps, sinus illius, qui sinu
suo omnia complectitur, Vellus coelestis roris, Aqua vitae refocillatrix, ex qua immortalitatis
poculum mortalibus emanavit. Quae Deo suo, nullius rei indigno, carnem, quam non habebat,
mutuata est, ut omnipotens id quod esse dignatus est, homo appareret, et sempiternum Deum
corpore, tanquam decenti quadam panoplia, indueret, per quam ipse facile caperetur, et cerneretur,
et homo ad illam haberet accessum, ubi sunt omnia bona. Erat similis arcae foederis, siquidem
arca intrinsecus portabat testamenti tabulas. Maria ipsius testamenti portabat haeredem
illa intra semet legem; haec Evangelium retinuit illa Dei vocem habebat, haec Verbum: Arca
intus, forisque auri nitore radiabat, sancta intus, forisque Virginitatis splendore fulgiebat.

De nova admiranda; ac gloriosa sublimi Divinissimi Verbi Incarnati
Nativitate, quae supra naturae ordinem ineffabiliter in
mundo facta est:

Theodidactus. Inter omnia mirabilia, quae post ordem conditum in terris gesta sunt, nihil tam admirabile, tam
insolitum gestum est, nihil ita humanum intellectum prae magnitudine rei superavit, quam
cum aeternum Verbum Dei Filius in sinu Dei Patris requiescens factus homo inter homines
nasci dignatus est, cuius quidem nativitas ineffabilis prorsus, et Coelestium arg arcanorum plena
est, tantisque referta mysteriis, et sacramentis, ut ratio divini consilii sapentibus mundi
patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux veritatis excusserit. Et eo magis maiestas,
et dignitas tantae nativitatis occulta est, quo exterius ante corporis oculos nihil nisi humanum,
et humile praesefert: Ita ut nullus, nisi qui a Deo eruditur, et spiritu eius regitur,
augustissimum hoc sacramentum diiudicet qui solus secundum lucem a Coelo in cor suum dimissam