Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/61"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 12: Line 12:
 
expetas: nam non solum quae mala sunt, sed etiam<lb/>
 
expetas: nam non solum quae mala sunt, sed etiam<lb/>
 
bona huic sapientiae officiunt, si inordinate diliguntur,<lb/>
 
bona huic sapientiae officiunt, si inordinate diliguntur,<lb/>
vel quaeruntur; nam lamina aurea oculis objecta, non<lb/>
+
vel quaeruntur; nam lamina aurea oculis obiecta, non<lb/>
 
minus, quam lamina ferrea visum impedire solet. Privatum<lb/>
 
minus, quam lamina ferrea visum impedire solet. Privatum<lb/>
 
amorem ex corde extirpato, et propriam voluntatem<lb/>
 
amorem ex corde extirpato, et propriam voluntatem<lb/>

Latest revision as of 12:00, 14 June 2024

This page has been proofread


Angelicam vitam in terris vivunt, et Terrestres Angeli iure dici
poterunt.
Documentum III. Ad hanc veram felicitatem nemo pervenire
unquam poterit, nisi strenue insistat abnegationi,
mortificationi, et sui ipsius despectioni, ardentibus in Deum
desideriis, et frequentissimis orationibus, praehabita rectitudine,
ac integritate, puritate intentionis. Igitur athleta
Christi, si velis ad hunc salutis portum appellere, sequentia
totis animi viribus observare contendito. Nihil tenaci
corde possideas: nulli creaturae mente inhaereas: nullius
viri quantumvis sancti amicitiam, et familiaritatem humanitus
expetas: nam non solum quae mala sunt, sed etiam
bona huic sapientiae officiunt, si inordinate diliguntur,
vel quaeruntur; nam lamina aurea oculis obiecta, non
minus, quam lamina ferrea visum impedire solet. Privatum
amorem ex corde extirpato, et propriam voluntatem
deponens, Deo teipsum tradito, et te in ipsum perfecte transfundito.
Nunquam ore, vel corde, habita tui ipsius, et proprii
commodi ratione, dicas: hoc volo, hoc nolo, hoc eligo,
illud respuo: nec unquam aliquid tuum quaeras, sed omni
prorsus proprietate deiecta, spolia te ipsum, et tibi ac omnibus
huius mundi rebus ita moriaris, ac si nunquam
viveres, aut omnino mortuus esses.
Documentum IV. In omnibus honorem Dei quaerito, et
id enititor, ut eius voluntas in omnibus impleatur, ita
ut ipsis orationibus, piisque desideriis, humilem tui ipsius
abnegationem coniungas, postulans non tuam, sed Domini
voluntatem fieri. Omnia, quae tibi prospera, vel adversa
evenerint, ad ipsam Dei voluntatem referto, de manu eius
cuncta suscipias, credens certissime, omnia esse disposita,
ut in via salutis proficere valeas. Oblectamentis, delectationibusque
spiritus ne abutaris, te ipsum in illis quaerens,