Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/93"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "animarum mortem hoc ipso perimeret. Vides igitur, quam<lb/> infirmitas Christi fortis sit; quam alta humilitas; quam<lb/> venerandus contemptus!<lb/> ''Theodidactus.'' Optime...")
(No difference)

Revision as of 11:46, 14 June 2024

This page has not been proofread


animarum mortem hoc ipso perimeret. Vides igitur, quam
infirmitas Christi fortis sit; quam alta humilitas; quam
venerandus contemptus!
Theodidactus. Optime dixisti, et capio: Nam propter
nos Christus egemus factus, ut nos coelestibus bonis repleret;
propter nos seipsum humiliavit, ut nos exaltaret;
propter ros opprobriis satiari voluit, ut nos ex contemptabili
vita, ad immortales gloriae applausus condeceret.
Sed unum dubium adhuc me torquet; et est: Cur
haec omnia nobis praestiterit? An forsan, ut diabolum falleret
in tanta infirmitate, et humilitate constitutus?
quibus utique dubitare poterat, de eius, qui humilem nesciret,
Divinitate; An quia Satan fallendo Protoplastos,
iis paradisi ademit possessionem.
Cosmiel. Nil horum. Nam veritas aeterna nullum fallit,
aut qui eam ignorat, et non credit, seipsum fallit; neque
veritas Satanam falli, dici potest, cum increatu veritas
non intendat, ut aliquis seipsum fallat, sed dici facit
permittere dicatur; neque enim assumpsit hominem, ut se
natum iam operiret, sed ut ignotum, et sub eo absconditum
aperiret; Mysterium per se occultatum; Veritas enim
non omnibus se manifestat, nemini tamen se negat. Satanam
igitur Deus non fefellit, sed is seipsum, et hominem
dum ad peccatum attraxit, Deo non volente, neque iubente,
sed libere permittente, fefellit.
Theodidactus. Sed quae adducis, iam apud alios Sanctos
Patres legi: Aliud est, quod me premit; et est: Quomodo
Christus homo Deus tanta tormenta passus dici possit?
Attonitus haero, fugit mens, et intellectus; video enim
uti purum hominem haec omnia pati potuisse; sed Deum
θεοντροπον, in quo per hypostaticum rationem, sine physica
subsistentia Verbo iuntam, haec potuisse, non capio, etsi