Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/30"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquis vane constitui omnes filios hominum?<lb/>
+
sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquid vane constitui omnes filios hominum?<lb/>
Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium creaturarum, hacredem<lb/>
+
Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium creaturarum, haeredem<lb/>
universorum, ut secundem rationem virtutis suae instauret universa. Flabit spiritus eius, et fluent<lb/>
+
universorum, ut secundum rationem virtutis suae instauret universa. Flabit spiritus eius, et fluent<lb/>
 
aqaue misericordiae meae. Emittet Verbum suum, et creabuntur, et renovabit faciem terrae,<lb/>
 
aqaue misericordiae meae. Emittet Verbum suum, et creabuntur, et renovabit faciem terrae,<lb/>
 
et germinabit germina iusta.<lb/>
 
et germinabit germina iusta.<lb/>

Revision as of 12:26, 7 June 2024

This page has not been proofread


sicut feci; et tactus amore cordis intrinsecus dixit: Nunquid vane constitui omnes filios hominum?
Faciam igitur, et aedificabo hominem, qui sit Deus; Primogenitum omnium creaturarum, haeredem
universorum, ut secundum rationem virtutis suae instauret universa. Flabit spiritus eius, et fluent
aqaue misericordiae meae. Emittet Verbum suum, et creabuntur, et renovabit faciem terrae,
et germinabit germina iusta.
Descendat igitur in terras Unigenitus meus, qui in sinu meo est, qui est splendor gloriae, et figura
substantiae meae, et qui sedet ad dexteram Maiestatis; immensus, et omnipotens, faciat semetipsum
parvulum, formam servi accipiat, et habitu inveniatur ut homo, et adorent eum omnes Angeli eius,
et in nomine ipsius omne genu flectatur, Coelestium, terrestrium, et infernorum. In omnibus primatum
teneat, quia complacuit mihi in ipso penitudinem divinitatis inhabitare, et per eum purgationem
peccatorum facere, reconciliare mihi omnia in ipso, ut factus obediens neque ad mortem pacificet omnia,
quae in Coelo sunt, et in terra.
Cumque vidisset Deus, quod bonum esset Deum fieri hominem propter salutem hominum, dixit: Fiat
Deus homo, ut Homines sint sicut Dii. Tune missus est a Deo. Angelus Gabriel in Civitatem Galilaeae,
cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David,
et nomen Virginis Maria. Carpit iter Gabriel, et auream lumen praeferens per medios tranat
Coelos, perque aethera migrans, scindit nebulas, secat aerem.
Pervenitque celeri cursu ad Civitatem Galilaeae Nazareth, ubi sub paupere tecto, humili in thalamo
manebat pudica Virgo, coelestibus cogitationibus intenta, voluens in peccore urentes curas de mundi
salute. Ingreditur ad Virginis conspectum facie rutilanti, aspectus eius sicut fulgur, vestimentum
sict nix. Quam intuens, et veneratus, statim ea ore salutavit, dicens: Ave Maria gratia plena:
Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
Timuit Virgo ad Angeli affatum, et turbata est, et oculis humi defixis cogitabat qualia esset ista salutatio?
Cui Angelus: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies,
et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur.
et Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et
Regni eius non erit finis.
Substitit Virgo audiens se futuram matrem, quae Virginitatem Deo voto dicaverat, et fixum, et decretum
in corde habebat, virum nunquam se cognituram, dixit ergo, fiducia ei deum plena ea quomodo tandem illud fiet, cui Gabriel respondit: spiritus sanctus superveniet in
te et virtus Altissimi obumbrabrit tibi; ideoque, et quod nascetur ex te sanctum, Vocabitur Filius
Dei, quia non est impossibile apud Deum omne Verbum.
Tunc Maria oculos ad sidera tollens, plaudentibus Angelis, plaudente mundo, plaudenteque turba
Patrum in sinu Abrahae recepta, humili voce, religioso corde pronunciavit verba, per quae
instaurata fuerunt, sive quae in terris, sive quae in Coelis sunt: Ecce Ancilla Domine: Fiat
mihi secundum verbum tuum. Theodidactus. Sed et haec omne ex Angeliis: rogate nunc mihi quomodo segessens a filii natu virgine
Cosmiel. Hoc itaque temporis momento propter nos, et propter nostram salutem a regalibus sedibus is, qui erat
ubique, aeterna Dei proles, Deus de Deo, lumen de lumine, sempiternum verbum, descendit in uterum
Ancillae Domini, et terra eius benedicta germinavit Salvatorem. Nam dexterae Dei digitus,
Virtus Altissimi, Omnipotentia spiritus sancti, ab ea parte, qua Virginis cor ineffabili amore fervebat,
purissimum attraxit sanguinem, et intra Virgineum, et genitale gremium, corpus, quod erat