Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/107"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | aeternam sapientiam Christum Servatorem nostrum hoc parabolico dicendi genere usum, testantur ea, quae apud Evangelistas haud infrequenter leguntur. Nescit enim abscondita Dei substantia nudo sermone in profanam et coinquinatam intrare aurem; Undè non incongruè dicit, quantumvis impius Iulianus Apostata: ''Amat Natura Divina clarè celata et abscondita.'' Iulius Firmicus ad Mavortium Lollianum in ultima sui voluminis parte, huic adstipulatis ait: ''Celari et abscondi pluribus tegumentis Natura Divinitatis ab initio volvit, ne omnibus facilis esset accessus, neve cunctis patefacta maiestatis suae origo panderetur.'' Quae duobus integris libris 5. et 6. <unclear>strom.</unclear> fusiùs prosequitur Clemens: Atque indè est, quod Pythagorici doctrinam, quam illorum Magister didicerat in Aegypto, ac post eos Platonici in monumentis suis usi sunt aenigmatis et simbolis, existimantes, quod nuda et aperta expositio Deo et Naturae esset inimica, ut benè notat Marsilius in sua Theologia Platonica, ac proindè persuadebant sibi, et firmiter credebant, quod Deus sese ab hominum vulgarium et profanorum sensibus subduceret, intelligentiam verò et cognitionem sub variarum rerum absconditis similitudinibus et parabolis; gratum è contrà acceptumque ei esset, ab hominibus verae sapientiae studiosis arcana sua mysteria per viam secreti investigare; ac proindè veluti sub via quadam subterranea, sancta Doctrinae suae sacramenta cooperientes procederent; atque ideò solis hominibus prudentibus, quibus interpretis loco esset sapienta, ad veri secreti penetrare possent cognitionem. Undè et cum Hebraeis Pytagorici maximè conveniunt, dum mysteria legis maximè celare iubent. Omnes itaque Orientales in consuetudine habuisse videntur, ut sua mysteria summo studio ab imperita plebe absconderent; Undè Ephrem Syrus frequentissimè in hymnis de amore sapientiae id quoque fieri praecepit. Dionysius etiam Areopagita cap.2. Coelest. Hierarch. dicit: ''Quod nullus negare possit, obscuras rerum similitudines, plus aliis rebus animum nostrum elevare, ac proindè à rudioribus, utpotè iis periculosas abscondi debere.'' Hinc videmus, omnem fermè Pythagoricam et Platonicam philosophiam esse notis verborum et tegumentis rerum plenam, huncque tradendi morem, ut antè diximus, ab Hebraeis et Aegyptiis, ipse citatus | + | aeternam sapientiam Christum Servatorem nostrum hoc parabolico dicendi genere usum, testantur ea, quae apud Evangelistas haud infrequenter leguntur. Nescit enim abscondita Dei substantia nudo sermone in profanam et coinquinatam intrare aurem; Undè non incongruè dicit, quantumvis impius Iulianus Apostata: ''Amat Natura Divina clarè celata et abscondita.'' Iulius Firmicus ad Mavortium Lollianum in ultima sui voluminis parte, huic adstipulatis ait: ''Celari et abscondi pluribus tegumentis Natura Divinitatis ab initio volvit, ne omnibus facilis esset accessus, neve cunctis patefacta maiestatis suae origo panderetur.'' Quae duobus integris libris 5. et 6. <unclear>strom.</unclear> fusiùs prosequitur Clemens: Atque indè est, quod Pythagorici doctrinam, quam illorum Magister didicerat in Aegypto, ac post eos Platonici in monumentis suis usi sunt aenigmatis et simbolis, existimantes, quod nuda et aperta expositio Deo et Naturae esset inimica, ut benè notat Marsilius in sua Theologia Platonica, ac proindè persuadebant sibi, et firmiter credebant, quod Deus sese ab hominum vulgarium et profanorum sensibus subduceret, intelligentiam verò et cognitionem sub variarum rerum absconditis similitudinibus et parabolis; gratum è contrà acceptumque ei esset, ab hominibus verae sapientiae studiosis arcana sua mysteria per viam secreti investigare; ac proindè veluti sub via quadam subterranea, sancta Doctrinae suae sacramenta cooperientes procederent; atque ideò solis hominibus prudentibus, quibus interpretis loco esset sapienta, ad veri secreti penetrare possent cognitionem. Undè et cum Hebraeis Pytagorici maximè conveniunt, dum mysteria legis maximè celare iubent. Omnes itaque Orientales in consuetudine habuisse videntur, ut sua mysteria summo studio ab imperita plebe absconderent; Undè Ephrem Syrus frequentissimè in hymnis de amore sapientiae id quoque fieri praecepit. Dionysius etiam Areopagita cap.2. Coelest. Hierarch. dicit: ''Quod nullus negare possit, obscuras rerum similitudines, plus aliis rebus animum nostrum elevare, ac proindè à rudioribus, utpotè iis periculosas abscondi debere.'' Hinc videmus, omnem fermè Pythagoricam et Platonicam philosophiam esse notis verborum et tegumentis rerum plenam, huncque tradendi morem, ut antè diximus, ab Hebraeis et Aegyptiis, ipse citatus Pythagoras et Plato ad Graecos primi transtulisse creduntur. Solebant enim Aegyptii, ut mox dicemus, fictis quibusdam inter sacerdotes literis, sacra communicare, ut essent plebi secreta, quo et diutiùs admirationi sorent, et attentiùs caperentur. Undè illi Colosti, statuae, arae, arcus, et aera publicè incisa literis Aegyptiorum sacris prominebant quidem spectanda universis, sed non nisi à mystis et initiatis hieroglyphicis intelligebantur, ut de iis Chaeremon, Orus, Aegyptiorumque permulti scripsere. Sic Pythagoras viri sapientis non putabat esse: ''Asino lyram exponere, aut mysteria eo pacto recipere, ut sus tubam, et fides graculus, et unguenta Scarabaeus.'' Quarè silentium indixit discipulis, nè vulgo Divinorum arcana patefacerent, quae <br> |
medi- | medi- |
Latest revision as of 21:36, 16 June 2023
aeternam sapientiam Christum Servatorem nostrum hoc parabolico dicendi genere usum, testantur ea, quae apud Evangelistas haud infrequenter leguntur. Nescit enim abscondita Dei substantia nudo sermone in profanam et coinquinatam intrare aurem; Undè non incongruè dicit, quantumvis impius Iulianus Apostata: Amat Natura Divina clarè celata et abscondita. Iulius Firmicus ad Mavortium Lollianum in ultima sui voluminis parte, huic adstipulatis ait: Celari et abscondi pluribus tegumentis Natura Divinitatis ab initio volvit, ne omnibus facilis esset accessus, neve cunctis patefacta maiestatis suae origo panderetur. Quae duobus integris libris 5. et 6. strom. fusiùs prosequitur Clemens: Atque indè est, quod Pythagorici doctrinam, quam illorum Magister didicerat in Aegypto, ac post eos Platonici in monumentis suis usi sunt aenigmatis et simbolis, existimantes, quod nuda et aperta expositio Deo et Naturae esset inimica, ut benè notat Marsilius in sua Theologia Platonica, ac proindè persuadebant sibi, et firmiter credebant, quod Deus sese ab hominum vulgarium et profanorum sensibus subduceret, intelligentiam verò et cognitionem sub variarum rerum absconditis similitudinibus et parabolis; gratum è contrà acceptumque ei esset, ab hominibus verae sapientiae studiosis arcana sua mysteria per viam secreti investigare; ac proindè veluti sub via quadam subterranea, sancta Doctrinae suae sacramenta cooperientes procederent; atque ideò solis hominibus prudentibus, quibus interpretis loco esset sapienta, ad veri secreti penetrare possent cognitionem. Undè et cum Hebraeis Pytagorici maximè conveniunt, dum mysteria legis maximè celare iubent. Omnes itaque Orientales in consuetudine habuisse videntur, ut sua mysteria summo studio ab imperita plebe absconderent; Undè Ephrem Syrus frequentissimè in hymnis de amore sapientiae id quoque fieri praecepit. Dionysius etiam Areopagita cap.2. Coelest. Hierarch. dicit: Quod nullus negare possit, obscuras rerum similitudines, plus aliis rebus animum nostrum elevare, ac proindè à rudioribus, utpotè iis periculosas abscondi debere. Hinc videmus, omnem fermè Pythagoricam et Platonicam philosophiam esse notis verborum et tegumentis rerum plenam, huncque tradendi morem, ut antè diximus, ab Hebraeis et Aegyptiis, ipse citatus Pythagoras et Plato ad Graecos primi transtulisse creduntur. Solebant enim Aegyptii, ut mox dicemus, fictis quibusdam inter sacerdotes literis, sacra communicare, ut essent plebi secreta, quo et diutiùs admirationi sorent, et attentiùs caperentur. Undè illi Colosti, statuae, arae, arcus, et aera publicè incisa literis Aegyptiorum sacris prominebant quidem spectanda universis, sed non nisi à mystis et initiatis hieroglyphicis intelligebantur, ut de iis Chaeremon, Orus, Aegyptiorumque permulti scripsere. Sic Pythagoras viri sapientis non putabat esse: Asino lyram exponere, aut mysteria eo pacto recipere, ut sus tubam, et fides graculus, et unguenta Scarabaeus. Quarè silentium indixit discipulis, nè vulgo Divinorum arcana patefacerent, quae
medi-