Difference between revisions of "Page:APUG 0385-B.pdf/96"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:
discri
+
 

Revision as of 14:50, 11 November 2022

This page has not been proofread


quod collectum fuit ad locum, ubi non erat populus
sed sola Sara.
v. 14 in generationibus eorum. Nota discri
men inter תוֹלְדָה et דוֹר quo primum si
gnificat progeniem: secundum homines unius
seculi, vel aetatis. et hoc 2um est Isai 53.
generationem eius quis enarrabit.[1]
v. 19 coram omnibus fratribus suis obiit. ita Hieronymus
in quaestionibus et in sua editione, et sensus est obiit citius
fratribus suis vel illis presentibus.[2] At chaldea
et graeca legunt habitavit. hebraea lectio
utrumque patitur, sed magis quod habet Hieronymus
v. 24 maior serviet minori. ad literam impletum
est 2 reg 8 quando David subiungavit idumeos.[3]
Hebrei credunt per Esau intelligi romanos, et
expectant, ut tempore Messiae totum imperium
romanorum serviat israeli. et quidem hoc
aliquomodo fuit verum. nam christo, et apostolis
et reliquae primitivae ecclesiae ex iudaeis con
gregatae serviunt subiiciuntur omnes gentes. At secundum
sensum iudaeorum falsum est, romanos servituros
iudaeis nam sicut etiam falsum est romanos
descendere ex filiis Esau. Catholici
ut Augustinus dicit l. 16 de civitate Dei. c. 35 expo
---page break---

  1. Is. 53,8
  2. iuxta LXX legimus contra faciem omnium fratrum suorum habitavit, verius est illud, quod nos posuimus coram omnibus fratribus suis occubuit, id est in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis et nullo prius morte praerepto. Fratres pro filiis appellari Iacob quoque ad Laban demonstrat [Gen. 31,36-7], Hieronymi Quaestiones hebraicae, p. 40.
  3. 2 Sam. 8,14