Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/250"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 13: Line 13:
 
B.<ref group="text-notes">B.] dominus <i>MF</i></ref>  
 
B.<ref group="text-notes">B.] dominus <i>MF</i></ref>  
 
Bartholomeus mortuus fuisset post medium noctis diei  
 
Bartholomeus mortuus fuisset post medium noctis diei  
Dominici<ref group="text-notes">Dominici] dominicae <i>MF</i></ref>, uidelicet circiter secundam horam, illud mihi occurrit ad spem bonam,  
+
Dominici<ref group="text-notes">Dominici] dominicae <i>MF</I> [p. 583]</ref>, uidelicet circiter secundam horam, illud mihi occurrit ad spem bonam,  
 
quia<ref group="text-notes">quia] quod <i>MF</i></ref>  
 
quia<ref group="text-notes">quia] quod <i>MF</i></ref>  
 
praedictus fuerat (et hoc  
 
praedictus fuerat (et hoc  

Latest revision as of 11:22, 1 October 2022

This page has not been proofread



f. 117v



Paratum esse finire uitam in quolibet bono opere. solum Christum ita esse paratum, ut in quolibet tali bono opere, utcumque[1] sit, libenter[2] uelit finire uitam. Hic mecum quoque dum[3] quaererem aliquam causam deuotionis, et gratiarum actionis ex eo ipso, quod praedictus Canonicus B.[4] Bartholomeus mortuus fuisset post medium noctis diei Dominici[5], uidelicet circiter secundam horam, illud mihi occurrit ad spem bonam, quia[6] praedictus fuerat (et hoc certe[7] sciebam ex fide[8] ipsius, et ex socio) optime, et continuo ex multis annis deuotissimus erga honorem Sancti Michalis[9] Arcangeli, cui quidem cum omnibus alijs Angelis dies lunae in spetiem quamdam com[m]emorationis, in quibusdam[10] ecclesiis dicata est, gaudebam ergo quod tali die obijsset, et ex hoc consolabar. Die alio quodam cum celebrarem officium missae principali intentione pro Bac[c]alaureo[11] Alphonso nostro, qui die praecedenti abierat Louanium, ego tenens in manibus meis indignus dignissimum Eucharistiae sacramentum, recognoui magnam

_______________

  1. utcumque] ubicumque MF
  2. libenter] lubenter MF
  3. mecum quoque dum] quoque dum mecum MF
  4. B.] dominus MF
  5. Dominici] dominicae MF [p. 583]
  6. quia] quod MF
  7. certe] certo MF
  8. fide] fine MF
  9. Michalis] Michaelis MF
  10. in quibusdam] a multis MF
  11. Bac[c]alaureo] domino Aluaro MF