Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/64"
(One intermediate revision by one other user not shown) | |||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <references/> | + | <references/> {{TurnPage}} |
Latest revision as of 18:51, 21 November 2021
non poterat, quis non densiores inde nebulas ominetur? Et vero secutae sunt abundanter non nebulae duntaxat obfuscantes hanc STELLAM, sed tenebrae Aegyptiis pares, quas orbis poene palpavit, cum Augustus Romanorum Rex, FERDINANDUS IV. pro Deo et Populo recenter assertus in spectrum, Ratisbona heu! rate non bona, secundo Danubio, cursu parum secundo, Viennam inter applausus et gaudia defluxit;[1] at non multo post in ipso portu naufragium passus tot scopulis quot variolis adeo potenter allisus est, ut ipsa terra sedibus suis emota contremeret. Vix eam tenebrosae noctis caliginem annorum aliquot interlapsu discusserat Austria, et STELLA nostra MATUTINA de nebulis infantiae tantu emerserat, ut Augustissimi Parentis oculis vividam latescentis hucusque; lucis indolem non nihil ostenderet; et ecce nova denuo nox, novaeque tenebrae, cum Sereniss:[2] Infans Augustissimum Patrem poene citius deflere cogitur, quam bene cognovisset. O nebulam vere densam! quae ut Imperii Romani splendorem plusquam anni spacio renuit obtectum, ita STELLAM hanc non obfuscare tantum potis erat, sed poene extinguere.
Videre vos iam arbitror, qua via, quove itinere mortalis vitae cursum instituerit STELLA MATUTINA. Aemula videlicet erat illius, quae modo Solis prodroma sub PHOSPHORI sive LUCIFERI nomine terreno mundo diem annunciat; modo variato cursu Solem eundem subsecuta sub HESPERI compellatione diem claudit, cuius iter in coelesti Zodiaco