Page:APUG 1053.djvu/101

From GATE
This page has not been proofread


Cosmiel. Abyssus iudiciorum Dei, quibus Mundum gubernat,
uti impenetrabilis est, ita quoque ne altius ab humana
mente investigetur, nulli concessum est. Non deerant
utique Divinae providentiae mille et mille modi, et ad
salvandum genus humanum, rationes: Verum tante bonis, quod suo
decreto aeterno non poterat Divina Providentia convenientius,
excellentius, et gloriae Dei magis consentaneum
reperire medium eo, quam tibi hucusque explicavi;
siquidem Author Naturae in operibus suis non attendit
ad ea, quae per absolutam suam potentiam facere
potest, in universis operibus; verum attendit potius id,
quod unicuique creaturae conservandae maxime conveniens
et necessarium est. Quomodo enim Divinum
Decretum homines melius cognoscere poterunt, quam
per assumptam a Verbo naturam humanam; sicuti enim
nostri primi parentes protoplasti per inordinatum oblectamentum
a Deo prohibitum, aeterno gaudio, et felicitatio,
ad quam conditi erant, illicito pomi esu, una cum
tota posteritate eorum exciderunt; ita homo melius
non poterat reduci ad originem suam, nisi per modum pr
Et quomodo humana Natura, ex se, et sua natura ab omni
poenarum asperitate tantopere abhorrens, et fugitivae
facultati adeo contrarium, id amplecti; quomodo
se perpetua mortificatione appetitus semper et carnis abrenunciare
poterat, nisi Dominus omnium, ipso exemplo,
non propter se, sed puro salutis tuae desiderio, praeluxisset;
et pro te ad vitam suam tibi per peccatum mortuam,
repatendam, ea de causa opprotindum Crucis tormentum sustinere
non sit dedignatus. O ineffabilem Dei Charitatem
et misericordiam, quam vel nos ipsi Angelici spiritus,
in omnem aeternitatem sat admirari, et incomprehensibili
gratiarum actione, et Seraphicis hymnis celebrare