Page:APUG 1053.djvu/39

From GATE
Revision as of 15:01, 5 June 2024 by Michael Canady (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "mea Deus in aeternum? Quid meditaris? quid pensitas? quo te trahit amor? o dulcedo, o suavitas,<lb/> o amator, quo nihil amantius, o amate quo nihil iucudius; fruor te, inebri...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


mea Deus in aeternum? Quid meditaris? quid pensitas? quo te trahit amor? o dulcedo, o suavitas,
o amator, quo nihil amantius, o amate quo nihil iucudius; fruor te, inebriabor ab ubertate
dulcedinis tuae; fruar te. Delicate puer, candida proles; respice in me, vulnerasti me in
uno oculorum tuorum. Mi unice, inclite infantule, iubilus coelitum, spes mortalium, Virtus,
decor orbis, infige avida labellula tua propilutis meis, trahe hac de pectore meo: Trahor ego in odorem
unguentorum tuorum, sicut myraha electa, sicut balsamum aromaticans das odorem. Rosa rabicunda
mea tu es, filium meum candidum ex tu, crocusque meum, te spirante spirant omnia aromata:
introduc me, venustas mea in cor tuum, ibi te diligam, dulcitudo mea: o stupor! o admiratio!
o voluptas! quidquid amplector, Deus est; quidquid tango, Deus est; quidquid osculor Deus est.
haec labia rosea, hi crines auri, haec membra nivea Dei mei sunt.
O speciose! pulchrae sunt genae tuae, sicut areolae aromatum; oculi tui sicut stellarum; labia
tua sicut lilia distillantia myrrham primam absque es, quod intrinsecus latet.
Da te mihi fruendum blande puellule, quam pulcher, quam pucher es dilecte mi, bonum mihi
est adhaerere tibi, bonum mehi est sugere labellis renellulas