Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/39"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 36: Line 36:
 
Haec ubi percepit a dilecto Mater benedicta, anima eius liquefacta est, et suscipiens puerum iterum<lb/>
 
Haec ubi percepit a dilecto Mater benedicta, anima eius liquefacta est, et suscipiens puerum iterum<lb/>
 
rapit oscula mille ex genis, mille ex ore, mille ex gutture, deinde revolutum pannis, reclinavit<lb/>
 
rapit oscula mille ex genis, mille ex ore, mille ex gutture, deinde revolutum pannis, reclinavit<lb/>
illum in praesepio, factaque est stipula, et faenum lectulus eius, puer autem inter arcta condi
+
illum in praesepio, factaque est stipula, et faenum lectulus eius, puer autem inter arcta conditus

Revision as of 15:39, 5 June 2024

This page has not been proofread


mea Deus in aeternum? Quid meditaris? quid pensitas? quo te trahit amor? o dulcedo, o suavitas,
o amator, quo nihil amantius, o amate quo nihil iucudius; fruor te, inebriabor ab ubertate
dulcedinis tuae; fruar te. Delicate puer, candida proles; respice in me, vulnerasti me in
uno oculorum tuorum. Mi unice, inclite infantule, iubilus coelitum, spes mortalium, Virtus,
decor orbis, infige avida labellula tua propilutis meis, trahe hac de pectore meo: Trahor ego in odorem
unguentorum tuorum, sicut myraha electa, sicut balsamum aromaticans das odorem. Rosa rabicunda
mea tu es, filium meum candidum ex tu, crocusque meum, te spirante spirant omnia aromata:
introduc me, venustas mea in cor tuum, ibi te diligam, dulcitudo mea: o stupor! o admiratio!
o voluptas! quidquid amplector, Deus est; quidquid tango, Deus est; quidquid osculor Deus est.
haec labia rosea, hi crines auri, haec membra nivea Dei mei sunt.
O speciose! pulchrae sunt genae tuae, sicut areolae aromatum; oculi tui sicut stellarum; labia
tua sicut lilia distillantia myrrham primam absque es, quod intrinsecus latet.
Da te mihi fruendum blande puellule, quam pulcher, quam pucher es dilecte mi, bonum mihi
est adhaerere tibi, bonum mehi est sugere labellis tenellulas carnes tuas: caro tua verus est cibus,
ibi abscondita est dulcedo mea, si testigero carnem tuam salus ero.
Infans parvule mi formosule, lux fulgidula ne discedas ab uberibus meis; quid sic meos oculos amore
feris, puer candidule? habet in corculo tuo plusquam tercentos amores, habes intra pectus plusquam
mille charitates ordinatas, habes intus, et extra igniculos fulgidulos innumerabiles: pone caput tuum
super laevam meam, et dextera mea amplexabitur te. Adiuro te ut diligas me dilecte mi: pone
me sicut signaculum super corculum tuum, pone me iuxta te; quia suavis est dilectio tua.
Audit infans, et fandi nescius, oculis mirabilia fatur.
Mater mea es tu: Sponsa mea tu mihi es: pulcherrima mulierum, tota pulchra es, et macula
non est in te: Quam pulchrae sunt mammae tuae genitrix mea: pulchriora sunt ubera
tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans sunt ubera
tua, mel, et lac in uberibus tuis, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Hortus
conclusus tu es, mater mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus uterus tuus, emissiones tuae
paradisus, et lac tuum dulce gutturi meo, memor ero uberum tuorum super vinum. Genitrix
mea, suavis, et decora; ne avertas oculos suos a me, et diligam te. Columba mea tu es, perfecta
mea, unica mater mea, electa genitrix mea. Videbunt te filiae Zion, et beatissimam praedicabunt,
Reginae et laudabunt te, quia facta es quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol,
amabilis ut charitas ordinata. Suavis es in deliciis, santa mei genitrix. Floruit vinea tua, et
flores fructus parturierunt. Tu es speciosa, specie tua, et pulchritudine tua intende, et regna.
In Zion firmata es, et in Hierusalem potestas mea, et radicabis in populo honorificato, et in
plenitudine sanctorum erit detentio tua; adiuvabit te Deus vultu suo, qui te elegit, et praeelegit
te; et de medio tui non commovebitur.
Haec ubi percepit a dilecto Mater benedicta, anima eius liquefacta est, et suscipiens puerum iterum
rapit oscula mille ex genis, mille ex ore, mille ex gutture, deinde revolutum pannis, reclinavit
illum in praesepio, factaque est stipula, et faenum lectulus eius, puer autem inter arcta conditus