Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/23"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 10:20, 31 May 2024

This page has been proofread

quoque per fidem et merita Christi, eidem per contritionem
conversionem contritione stimulatam Deo reconciliari
poterant, qui per conversionem ad creaturas ab eo se
averterant. Accedit, quod etiamsi posterorum Adae filiorum
culpa actualis non fuerit, id tamen in praevaricatione
Protoplastorum tantopere divinae iustitiae rigorem
concitavit, ut quod primus homo commiserat piaculum
tota merito Adami posteritas commisisse censeretur;
peccatum utique grande et formidabile non nisi sanguine
Christi expiandum; ab hoc enim dum nisi per
fidem merita Christi homines sese eruere non possent,
divina benignitate factum est, ut data pro infinita
offensa per infinitum meritorum filii Dei valorem
satisfactione, homo in pristinam gratiam amicitiamque
restitueretur, modo tanto excellentiori, quanto maior
inde sublimiorque tum Deo tum hominibus gloria resultavit.
Theodidactus. Abunde mihi satisfactum est; Restat
hoc unicum mihi solvendum dubium, utrum Deus,
si Adam non peccasset, in carne venturus fuisset; non
nescio in Scholis in utramque partem acerrimas esse velitationes.
Sed quid tu de illo sentias, cumprimis a te
exposco. Cosmiel. Faciam quod iubes. Certum itaque tibi
sit, Angelos reprobos incarnationem filii Dei, uti et electos
in primo creationis suae instanti per Dei revelationem
cognovisse, cognoverunt autem id operum omnium, quae
in divinae potentiae plenitudinem cadere possent, excellentissimum,
nobilissimum, altissimum; inde mox nata invidia
de natura humana longe sua inferiori in tantum
sublimitatis gradum exaltanda; cognoverunt autem
hoc in statu gratiae naturae adhuc constituti, sine ulla peccati
secuturi sive per Angelos sive per homines commitendi
suspicione; ex quo quidem aperte sequitur, ab omni
lapsu abstrahendo, Deum humanam sibi naturam assumere
ab aeterno decrevisse. Dico itaque, etiamsi homo non peccasset,
nihilominus Dei in carne adventum secutum fuisse, duobus