Page:FC 1042.djvu/121

From GATE
Revision as of 12:48, 9 June 2026 by Lily Brustkern (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 53r


considerans qualiter Sanctus Tiburtius cum tanto spiritus fervore reprehendebat Torquatum illum, quia carnalia desideria, in quibus delectabatur, sequeretur, et quod in nullo alio, nisi in ipsa carne gloriaretur, et valde caparet[1] placere aliis, maxime mulieribus, venit mihi quoddam desiderium ipsum Sanctum Tiburtium rogandi, ut ipse suis orationibus mihi impetraret gratiam perfectam, qua habita nunquam vellem mihi placere ipsi[2], nec gloriari in me ipso[3], nec[4] vellem[5] complacere aliis in me ipso, nisi soli Deo, ad cuius[6] intuitum ita nos oportet comparare[7], ut illi soli cum Sanctis suis qui sunt in gloria placeamus: Ob memento antequam irem ad missam oblatae fuerunt mihi personae, quae magis faverunt[8] Domino Ioanni in eius Peregrinatione[9], ubi habui magnam devotionem rogando dominum


_______________

  1. valde caparet] cum ipsam vellet MF [p. 532]
  2. placere ipsi] ipsi placere MF
  3. me ipso] add. neque velle aliis complacere MF. An extremely repetitive sentence; the addition increases this.
  4. nec] neque MF
  5. vellem] velle MF
  6. cuius] eius MF
  7. comparare] comparere MF. The original probably refers to comparo which is first conjugation, while the MF manuscript uses compareo which is second conjugation.
  8. faverunt] faverant MF. Perfect to pluperfect.
  9. Peregrinatione] peregrinationem MF