Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/7"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 26: Line 26:
 
interminabili ab aeterno detinebatur? Quid sperare poterat<lb/>
 
interminabili ab aeterno detinebatur? Quid sperare poterat<lb/>
 
a creatura mutabili, infirma, fragili, peccatorum<lb/>
 
a creatura mutabili, infirma, fragili, peccatorum<lb/>
foeditate Contaminata, ut tanta sollicitudine eam<lb/>
+
foeditate contaminata, ut tanta sollicitudine eam<lb/>
 
traheret, tanto amore quaereret, tanta pro eius pateretur<lb/>
 
traheret, tanto amore quaereret, tanta pro eius pateretur<lb/>
 
salute. Haec sunt, quae tametsi inconcusso fidei ardore,<lb/>
 
salute. Haec sunt, quae tametsi inconcusso fidei ardore,<lb/>

Latest revision as of 16:16, 19 June 2024

This page has been proofread

Theodidactus. Dum mi Cosmiel penitius expendo incomprehensibile
Incarnationis Christi mysterium, stupet spiritus,
vacillat ratio, fugit mens, omnis intellectus subtilitas
veluti in magna contemplationis abysso absorbetur, cum
omnibus animi mei viribus comprehendere non possum,
ineffabile illud divinae charitatis profundum: Adeone
supremum illud Ens entium, cuius magnitudinis, sapientiae,
potentiae, maiestatis nec finis nec numerus est,
adeone se demittere voluit, ut mortalem nostram carnem
lutum illud, quo in primordio rerum finxerat hominem,
assumere, et homo passibilis fieri dignatus sit, nec
tantum homo fieri dignatus sit, sed excepto peccato, omnibus
humanae vitae aerumnis subiici; nec tantum humanis
miseriis subiici, sed cum iniquis reputari, opprobrissimum
mortis supplicium cum incomparabilibus aliis
tormentis exanthlatis subire; imo quod omnem admirationem
infinitis parasangis excedit, seipsum adhuc
ingratis hominibus, perfidis, Dei hominumque inimicis,
ineffabile adhuc insuper convivium apparare sibi complacuit,
quo seipsum iis in cibum potumque daret, ut
vel hoc indicibili divini amoris ut ita dicam sibi homines devinciret,
atque ad amandum cogeret; quid illi boni aut emolumenti
accedebat, qui Deus aeternus, verbum Patris, nullius
indigus, omni bonorum copia et totius felicitatis abysso
interminabili ab aeterno detinebatur? Quid sperare poterat
a creatura mutabili, infirma, fragili, peccatorum
foeditate contaminata, ut tanta sollicitudine eam
traheret, tanto amore quaereret, tanta pro eius pateretur
salute. Haec sunt, quae tametsi inconcusso fidei ardore,
vel cum sanguinis profusione teneo, et sancte
profiteor; excessivo tamen illo divinorum beneficiorum
et ineffabilis amoris pelago tremebundo stupeo, haereo attonitus,
et quid tanto amori condignum praestari possit nescio.
Ad te, recurro mi Cosmiel, veluti ad divinorum
oraculorum interpretem recurro; ut a te causas et rationes tanti