Page:APUG 1053.djvu/79

From GATE
This page has not been proofread


quasi auditores si officium faciant, aegre ferre debeant, nos
in his accusari, quod laude potius dignum videri debet:
vel saltem hoc facimus, ut humiles reputemur, si alia
quibus placere possimus, in nobis non sunt. Septimo.
Non habeas superflua, et curiosa, quia distrahunt, et
occupant cor: quare nolim affectes habere imagines,
tabulas curiose depictas, sudariola, globulos ex odorifero
ligno, aut alio quovis adfabre factos, nec species
aromaticas, nisi evidenti coactus necessitate morbi,
aut alia urgentissima causa; sed solum necessariis vestibus,
et libris esto contentus, exiguis in numero, et valore.
Octavo; Contra Calumniatores, aut detractores
tuos ne commovearis, si enim vera dicunt, non mirum
est, si loquamur, quae tu facere es ausus: sin falsa, quid
tibi eorum oblocutio nocere poterit? Si cum albus
sis, alius dicat te nigrum, cur tibi molestus erit,
cum nihil noceat? Quod si ad primos motus harum
adversitatum turbaris, et impatientia aestuas, reprime
iram, et doloris modicum sustine, veluti qui patitur
ustionem cauterii, vel sectionem chirurgi: animo
meditans, quantum conferat ad sanitatem patientia
doloris: sic enim cito sanari incipies, et firmius
valere. Imo hoc ipsum impugnari interne, et dolore
exacerbari, magnae utilitatis habendum est, cum
sit purgatio peccati, vitii lima, exercitatio virtutis
meritum gloriae, praeparatio pacis: praesertim cum Tim: 2.
non coronetur, nisi qui legitime certaverit. Quare
neminem odio habeas, sed fraterno affectu, corde miti,
et pacifico omnes diligito. Si tibi alicuius displicet
familiaritas ob vitae turpitudinem, sic tibi mala eius
displiceant, ut tamen diligas bona eius naturalia, vel
gratuita, quae forte habebit imposterum. Si vero ille in