Page:APUG 1053.djvu/35

From GATE
This page has been proofread


aurum sapientiae, in terris videndus erat, et cum hominibus conversaturus.
Ecce dies veniebant, quibus Deus, ut promiserat, suscitaturus erat Davidi Regi verbum bonum, quod locutus
fuerat ad domum Israel, et domum Iudae, germen iustitiae, et oriturus erat miserator, et iustus, qui facturus
erat iustitiam, et iudicium in terra, unda Iuda erat salvandus, et habitaturus confidenter, et hoc
erat futurum nomen, quod vocarent eum. Dominus, Iustus noster, Deus absconditus, Deus Israel
Salvator. Ecce Deus noster manifeste erat venturus, et visura erat omnis caro salutare Dei, et
notus futurus in erat in conspectu omnium gentium, venturus de loco sancto suo.
Iam igitur per novem mensium spatia is, qui nusquam non est, et mundi machinam pugillo sustinet,
is cui Coelum, et astra deserviunt, cui omnes creaturae obediunt, et omnia vivunt, latebat infans
sub Virginis gremio, et qui in omnibus creaturis absconditus erat divinitate latebat in Visceribus
feminae etiam humanitatea carne vestitus. Theodidactus. et ipse quaeso modo, de praepat a fide B.V. ad partum.
Cosmiel. Quando Maria Virgo, consilii divini nonsignara, intus monente Deo parabat se ad iter
capessendum, ut Deum, mirabile dictu, in parva Cripta, in foramine petrae munda pareret.
Eo tempore cum Augustus universum orbem Imperio suo subiugatum in pace possideret, iussit
per edictum ut describeretur universus orbis. Cum enim orbis bellis civilibus, et cruentis iam
diu afflictatus fuisset, rerumque dominia remansissent incerta, et confusa, placuit Romanum orbem
agris dividere, describere census, ut possessio sua nulli haberetur incerta, et ut descriptis hominibus,
et opibus, ita opum portio in aerarium inferretur; insuper tributa ordinaria instituit,
alia in agros, alia in caput, ut capitum, fortunarumque summam, quae in imperio esset, cognosceret,
ac Roma, et Romani Cives ostenderentur rerum domini. Qua in re non sine Dei providentia
factum est, ut is qui cunctos homines fecit, factus homo inveniretur inter homines adscriptus.
ut palam fieret, quod Dominus noster Iesus Christus ad Urbem Romam volutate sua in reginam
Urbium elevatam, et sublimem apicem evectam, cum natus statim esset, voluit pertinere, et fieri.
Civis Romanus, census professione Romani, ut iure suo in dominatricem Urbem sedem suam
in aeternum duraturam collocaret, et Regnum David patris sui ex perfida Hierusalema
sublatum, poneret in Urbe ista tanta firmitate, ut portae inferi contra illud non praevalerent,
tanta diuturnitate, ut nullum finem esset habiturum. Quod et factum est, et hodie
durat. Promulgato edicto ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam Civitatem pascendi studio
Omnes; quotquot maxima tellus sustinet, et mare complectitur, mittunt nomina sua.
Censentur Parthi, Medi, et Elamitae, et habitantes Mesopotamiam, et quos alluit Euphratos,
et Araxes, incolae Cappadociae, Lydiae, Armeniae, Bithiniae, et qui habitant Pontum, et Asiam,
Phrygiam, et Pamphiliam, et Aegyptum, et partes Libiae, et Aphricae, Cretes, Arabes, et Thraces.
Dat census Illyria, et Bosnia, Macedonia, et quicumque trans Alpes incolunt, Galli, Germani,
Belgae, Saxones, et remotissimi Britanni, Poloni, Ungari: Siria quoque, Samaria
Iudaea, et finitimae provinciae omnes.
Ioseph quoque a Galilaea de Civitate Nazareth pergit et ipse in Civitatem David, ut
profiteatur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante, et portante secum eum, qui portat omnia:
pergunt per aratos Palestinae calles, et per montana Iudeae. pergunt, non tam ad nomen
describendum in tabulis ad obsequium Imperatoris, quam ad trahendos homines, ut dent nomina
scribenda in Coelis, in honorem Redemptoris; non tam ad censum solvendum; quam ad