Technica curiosa. Pars secunda. Organum mathematicum Kircherianum

From GATE

831

CAPUT I.
Organum Mathematicum Kircherianum.
Scripsit ad me Viennâ Vir Nobilis et Eruditissimus Dn. Godefridus Aloysius Kinnerus (cujus suprà initio libri 9. mentionem feci) misisse Româ R.P. Athanasium Kircherum, ad Serenissimum Archiducem Carolum Josephum, scientiis Mathematicis in tenera ad huc aetatula ad miraculum paenè excultum, Cistam ad modum organi pneumatici constructam, et variis tabulis instructam, queis omnes ferè Mathematicae Disciplinae brevissimè ac facilimè miro artificio explicarentur. Petii ab Humanissimo Viro, dignaretur brevibus saltem Cistae formam, et tabularum argumentum exponere. Petitioni respondit Die 5. Augusti praesentis Anni 1662, hisce verbis, inter alia multa de quibus eâdem in Epistola disserit.
quod vero artificium Organi Mathematici Serenissimo nostro per P. Athanasium transmissi concernit, est illud tot tabellis foetum, ut singulas exponere, atque earum usum docere, integrum Tractatum requireret: substantiam igitur ejusdem solùm paucis, attingo, Formam habet Organi Musici, à minoribus ad majora loculamenta ascendens; quorum decem continet. Primum et infimum Rabdologiam habet Neperianam, etiam radicum extractionibus deservientem. Secundum includit triplex genus Tabellarum, Geometriae seu Dimensionibus inservientium: quorum primum docet altitudinem rei venari ope quadrati ex umbra versa et recta, notaque distantia: alterum idem aliâ ratione praestat: tertium rursus aliam praxin exhibet, assumptâ aliâ distantia à re mensuranda. Tertio loculamento reperiuntur duplices tabellae, quibus fortificatio perfici potest: quarum primae docent Munitiones regulares à quadrilatera ad dodecagonam usque tum per linearum, tum per angulorum proportionem designare: alterae verò proportionem partium Fortificationis quoad molem, sive latitudinem et altitudinem expediunt. Quartum loculamentum pro computo Ecclesiastico serviens, tribus tabellarum

832

generibus perficitur: primum unicât bellâ quatuor rotarum ope Cyclum solarem, Aureum numerum, Pascha, et Indictionem dati anni expedit: altera tabellae per Epactas Noviluniorum dies aperiunt: tertii generis tabellarum combinatio Festa mobilia statis mensium diebus pro eo anno designat. In Quinto loculamento tabellae distinguuntur in quatuor Classes; quarum prima habet tabellam latam, continentem fundamentum universale Regulae Sciathericae: secundae Classis tabellae gradus inscriptos continent, qui cuique horae pro certa poli elevatione respondent: Tabellae tertiae pro signorum lineis designandis adhibentur in Horologio horizontali: quod idem quartae in Orientalibus, Occidentalibus, et Polaribus perficere docent. Sextum loculamentum doctrinam primi Mobilis tradens, quadruplices Tabellas habet: primae serviunt inveniendae quantitati dierum ac noctium: secundae Ortui Et Occasui Solis: tertiae Crepusculorum magnitudini ac durationi detegendae: quartae Declinationibus Solis in quovis Zodiaci gradu investigandis utiles sunt. Loculamento septimo, quod Planetarum doctrinae servit, rursus quatuor Tabellarum ordines includuntur: primam constituunt Tabellae exponentes motus Planetarum ♄ [Saturn], ♃ [Jupiter], ♂ [Mars], et ☊ [ascending lunar node] per annos decem: secundo ordine sunt Tabellae, quibus tempora rerum electioni deservientia edocentur, ut quando mittendus sanguis, quando caedenda ligna etc. tertius ordo Planetarum aspectus continet, et quid in inferiori Mundo per quatuos anni tempora efficiant: quartus demum gradum Solis in Zodiaco cui vis diei respondentem exponit. Loculamentum Ocatavum et Nonum Steganographia sibi vendicat, habetque duplices tabellas occultae scriptioni deservientes suntque tabulae illae numerales in partes sectae, quas Reverenda Paternitas Vestra in 4. Parte Magiae sua Naturalis explicat. Decimum denique et ultimum loculamentum ad Musicam spectat, ubi quinque diversis tabularum generibus compositio musicae praescribitur; nec credo quidquam differre ab ea praxi, quam Musurgia sua P. Athanasius explicat. Haec breviter de Organo, atque idcirco fortassis obscure; sed tempus revera mihi plus non permisit.
Ex his constat, Organum hoc Mathematicum eadem fere

833

continere, quae in Specula Mathematica Melitensi, de qua suprà in Appendice ad librum 6. egimus, continentur. Poterit peritus atque industrius Mathematicus ad imitationem utriusque Machinae aliam alterutri simile, vel aliâ quapiam formâ construere, ad Principum delectationem, ad doctrinae compendium, ad docentium atque discentium emolumentum. Fortassis et nos ipsi, si vitam et vires produxerit DEUS, aliquid in hoc genere tentabimus.

Images