Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/64

From GATE
There was a problem when proofreading this page


ratio eadem, eadem confessionis dicendae formula, eadem consecrationis verba (quae et communis habent cum aliis Orthodoxis Ecclesiis.) Idem adorationis actus, quem Coptita Sacerdos, peracta consecratione sic orditur.

Quae sic è Copto verto, Credo , credo, credo et consiteor ex tota anima mea, quod hoc ipsum (quod est in manu mea, illud est corpus viuum Filii tui Unigeniti Domini nostri, Dei nostri, ac Salvatoris nostri Iesu Christi etc. Quae Aethiopico omnino respondent uti post videbimus. Eędem igitur fidei, commemorationis, aliarumque benedictionû formulae, verba eadem omnia sunt. Cuius quidem affinitatis causam aliam non reperio, nisi, quod Ecclesia Aegyptia, et Aethiopica, sicuti ad uno semper Episcopo, eoque Alexandrino administrata fuit; sic ab eodem ritibus ferè iisdem, cerimonisque imbuta, alias facilè neglexit. Aegyptiam autem Ecclesiam, et Aethiopicam eandem fuisse, praeter ea quae dicta sunt, ostendunt Nichorus, Zonaras, Cedrenus, Chronicum Alexandrinum, ipsa denique ritualia