Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/304

From GATE
This page has not been proofread


exporrectam ditione nemo perlustret facile nisi ingressus altius, vel adusque penetralia mentem direxerit suam; tum quod eiusdem fulgor atque infanda acies, sic omnes perstringat animi nervos, omnemque exuperet dicendi facultatem, robur, et copiam, ut nullum sit adeo secundum ingenii flumen, nulla tam studiose affectata oratio, quae verae laudis huiusmodi, aut speciem, aut magnitudinem comprehendat. Praestat igitur hac scribendi rationem non tam longe quaesitis encomiis presequi, quam (quod fieri in huiusmodi Aegyptiorum mysteriis solebat) solo silentio, Numinis instar venerari, contenti scilicet usus istius imagine quadam rudiuscula, dum sese Silenus hic prorsus aperiat, radioque diunitatis repentino cuncta perfundat. Hoc unicum addo, qui mentem Aegyptiorum sub hac sculptura latentem penetraverit; facile quid mysticum illud Hammekkabalim pronunciatum velit, intelliget.

Qui norit quomodo in arbore sephirotico coniungatur Tipheret et Malkuth mediante Ensuph, et exitus fiat Sapientiae de Meain; illustrabitur in verbis hisce, et altissimorum montium secreta sciet. Cognoscet quoque quo vergant aenigmatica verba Algazielis Arabis Philosophi l. de influentiis