parte Cloacalem quendam, ut cum Catone loquar, putorem expendendo; subturpiculam locutionis quodammodo stomachosae nauseam, delicatiori habitam derisui, qui satis exploratum haberet, Deum se vermem etiam per Prophetam appellasse, quo loco multi Scarabaeum vertunt: ut sic vilitas conditionis humanae, qua infinita maiestas Dei induta in mundum venit, indicaretur. Per hunc itaque filium, aeternam sapientiam, et verum Osiridem mundus creatus est, magnus ille homo, cuius caput Angelicus mundus, fons motus, vitae et caloris; cuius fundamentum denique sublunaris mundus continuis vicissitudinibus veluti ventris inferiores partes, obnoxius. Quid [1] aliud per amorem designantur, nisi Spiritus ille[2] , qui succubans aquis, omnia igne amoris sui vivificat, faecundat, et conglutinat faedere bono, faedere, inquam, pacis et amicitiae ex naturarum cognatione, et mutuo consensu exorto coniungit; dicitur autem bonum, quia ad Deum qui est ipsum bonumita dirigitur et ordinatur; Ut quemadmodum inter se totus mundus unus, ita et cum suo Authore postremò sit unum. Sed tempestivè hoc loco pedem retrahens ad magis faciliora me confero; ne ab hoc impenetrabili profunditatis abysso absorptus temerarii scrutinii penas luam.