Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/236

From GATE
This page has not been proofread


qui con figure d'O, sono piu profondi, che l'intagliatura della lettera, ove comodamente v'entrano le parte delle dita, che piu chi meno grande, come del soprascritto essemplare si mostra.

Io Fra Tomaso da Nouara cavai da luoghi citati le presente figure di lettere Hebraiche antiche.

Quae omnia approbat Illustrissimus D.Petrus a Valle, tum montis Sinae; tum memoratae scripturae oculatus inspector. Hac itaque testificatione accepta, dico, hanc scripturam antiquam Chaldaicam esse, quam Assyriam, et Thargumicam alii; alii Aramaeam, Libonaeam seu Babyloniam, eo quod tempore Regum Israel, et captiuitatis Babylonicae ea passim et vulgo uteretur; alii denique aliis nominibus appellant. Character vero eius antiquus Hebraeus est, monogrammati κῶς ad mysteria aub eo latentia, a profanorum lectione securius occultanda, exaratus; cuius sensum illum esse dicimus, qui sequitur. DEUS VIRGINEM CONCIPERE FACIET Verum, ut explicationis factae veritas luculentius omnibus innotescat, singularum vocum resolutionem in suas literas hic apponam.