Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/140

From GATE
This page has been proofread


legis,et destructionem Daemonis, Natus est Deus ex Virgine Maria, et sub eius obedientia 30. annos morabatur, et erat Deus sine fine. Hic Deus suam legem 12. Apostolos docebat, è quorum numero unus advenit Meliaporam manu tenens regulam fabri lignarii et palum (fertur hic palus è mari in littus reiectus eius fuisse vastitatis, ut complures Elephantes ad eum loco movendum non fuerint sufficientes, quem tamen S. Apostolus pro Ecclesiae constituendae fundamento à Rege donatum, cingulo proprio alligatum, in virtute Christi et S. Crucis non secus ac paleam levissimam traxisse traditur.) fecit Ecclesiam. Rex Meliaporae, et Coromandelis, et Pardorum, aliique diversarum nationum et sectarum (Princeps) prompta omnes voluntate sese legi S. Thomae certatim submittere ( maximo viso miraculo) constituerunt. Venit tempus, quo S. Thomas occumberet Brahmani cuiusdam manu, et de proprio suo sanguine haec Crux expressa fuit.Hact: Lucena. Porrò haec Crux 18. Decembris sesto videl: B.V. quod expectationem partus Hispani vocant, quotannis tempore Missę solemnis in varios se colores mutare solet; quin et subinde sanguinem cum sudore copiosissimo, emittere; quod tamen semper magnę calamitatis imminentis prognosticum fuisse, experientia docuit: Crucis veram effigiem unà cum characteribus hic apponendam duximus.