consuevit Rex ille magnus, et toto orbe terrarum nominatissimus, vulgo Presbyter Ioannes dictus. Modo autem provincia illa tributa pendet magno Cham, habens Regem de progenie Presbyteri Ioannis. Et licet ibi sint aliqui Idololatrae, et Mahumetani, tamen maior pars provinciae fidem observat Christianam, et hi Christiani primas tenent in hac provincia; praesertim est ibi gens quaedam Argon vocata, quae reliquis populis sagacior est, et eloquentior; sunt etiam hic Regiones Gog, et Magog, quos illi nominant Lug, et Mongug, in his locis reperitur lapis Lazuli, de quo fit azurum optimum; sunt etiam in montibus hisce provinciae magnae, minerę argenti, et multiplices silvestrium animalium venationes; quae omnia apte conveniunt paulo ante allegatae arabicae descriptioni. De montium vero Iagog, et Magog altitudine, ita lib. I. cap. 37. scribit. Hinc si discendas ad Orientalem plagam ascendendum tibi erit per 3 continuos dies, (videlicet arduas Caucasi rupes) quousque pervenias ad montem altissimum, et quo altior non est in mundo; nulla quoque ibi apparet avis propter frigus, et nimiam terrę elevationem, quę pabulum nullum administrare potest animalibus. Ignis si quandoque ibi accendatur obstante nimia regionis frigiditate, non est ita lucidus, nec adeo efficax in sua actione, ut in locis demissioribus, (et paulo post.) vocaturque haec regio Belor omni tempore
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/121
From GATE
This page has not been proofread