Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/994

From GATE
This page has not been proofread


§. VI.
Cautelae observandae on compositione praecedenti.

NOtandum primo diligenter, ne duae quintae aut octavae immediatae se sequantur. Unde numeros singulis notis apposuimus, ut si in duabus aut tribus vocibus id constigisset, id numeri monstrarent. Ver. gr. si invenires hos numeros, in apposito laterculo scriptos, tunc una, ex quacunque tandem voce mutanda est : quod facile fiet, si punctum in alterutra voce mutaveris.
Notandum secundo, voces quanto fuerint viciniores inter se, tanto melodiam futuram gratiorem; contrarium autem si contigat, tanto ingratiorem. Unde illa puncta assumenda sunt, quae viciniora sunt,etiamsi supra unam lineam omnes concurrerint.
Notendum est tertio, punctis superinducendas esse illas notas, quae sub sexsyllabo aut tetrasyllabo positae sunt: accipere enim poteris quamlibet ex sex seriebus, quae maxime tibi arriserint, eamque singulis punctis vocum imponere.

PARS SECUNDA.
Instructio uberior pro MUSICA sive MUSURGIA.

MUsica est ars bene cantandi, sive humana voce, sive intrumentorum musicorum sono: Musurgia vero ars est componendi voces