Secundae Classis sunt quatuor Tabellae, in totidem strophas divisae, viridi colore tinctae,et continent versus Archilochicos in primo latere, quorum forma est, Veni Creator Spritus etc. et Sapphicos in secundo latere, quorum forma est, Iste confessor Domini sacratus etc.
Tertiae Classis Tabellae quatuor, caeruleo colore tinctae, continent versus Euripidaeos florido stylo concinnandos; quorum numeri sunt in primo latere; in altero vero latere notae musicae unicuique numerorum seriei correspondent.
Quartae Classis Tabellae quatuor tetrastrophae, subcaeruleo colore tinctae,continent versus Archilochicos et Sapphicos cum Adoniis in primo latere; in secundo latere musicas notas unicuique numerorum seriei resoindentes.
Hisce omnibus Tabellis serviunt duae Tabellae,nigro colore tinctae , et continent octo principales tonos , sine quibus Musica confici nequit: videlicet I. II. III. IV. in una parte, in altera V. VI. VII. VIII. una cum natura, proprietate, et misturis unius cum alio.
Quintae Classis sunt pariter quatuor Tabellae, caeruleo subfusco tinctae, et sunt quatuor Baculi,una cum nigro Applicatorio, quorum ope alius modus componendi docetur, qui in hooc consistit, ut,dato Basso, supra eum quot volueris seu partes componas, ea methodo, quam paulo post aperiemus.
Baculus vero albo colore imbutus, et solitarius, continet Bassorum compositiones numeris expressas et combinatas, indifferentes ad omnes tonos.
PRimo. Exime ex suo Loculamento Tabellas quatuor flavo colore imbutas , et juxta stropharum seriem I. II. III. IV. eas ante te ordine pone.
Secundo. Accipe duas Tabellas nigras,ex quibus tonum seligas, quem verbis mazime aptum judicaveris. Sit v.gr.II. Tonus.