Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/982

From GATE
This page has not been proofread


Sapphicis, in quatuor vices harmonicas stylo simplici cogendis. Archilochicorum forma est hymnus, Veni Creator Spiritus Sapphicorum hymnus, Iste confessor Domini sacratus. Utramque exhibet CLASSIS SECUNDA, quae sequitur.
Tertia Classis continet similiter quotuor Tabellas caeruleo colore pictas, tetrastrophas ut priores. Serviunt pro versibus Eurypidaeis stylo florido musice componendis. Unum latus continet numeros, alterum nota temporis. Omnia explicabuntur melius infra suo loco. Utramque faciem exhibet CLASSIS TERTIA, quae sequitur.
Quarta Classis quatuor quoque Tabellas continet, subcaeruleo colore tinctas. Una earum facies continet numeros,altera notas temporis,pro versibus Archilochicis stylo florido in quatuor harmonica voces cogendis. Utramque faciem exhibet CLASSIS QUARTA, quae sequitur.
Hisce quatuor Tabellarum Classinus inserviunt aliae duae Tabellae, nigro colore imbutae, quae tonos, eorumque naturam ac proprietates,una cum mistura unius cum alio continent. Eas exhibent TABELLAE TONORUM, quae sequuntur.
Quinta Claßis continet quatuor Tabellas caeruleo subfusco colore imbutas, una cum baculo Applicatorio Clavium. Omnium utramque faciem exhibet CLASSIS QUINTA, quae sequitur.
Praeter dictas hactenus Tabellas, adjuncta est alia,quae numeros et notas comprehendit pro Basso componendo; in una quidem facie datis vocabulis trisyllabis, tetrasyllabis, et pentasyllabis , et octosyllabis. Hanc exhibet TABELLA BASSORUM, quae sequitur.
Hae sunt Tabellae decimi Loculamenti. Usum explicat Libellus Auctoris,quem subjicio, et Instructio uberior, quae post Libellum sequitur. Libellum correxi,et in paragraphos distinxi.