divinam facerent, et psallerent, captus dulcedine cantus, jußit eos numeros excipi. Theodosius Imperator ad mensam adhibebat Musicos, ut supra dixi. Ethodius, Scotorum Rex, tubicines et tibicines in magnis habuit deliciis. Emanuel I. Lusitaniae Rex Musica multum delectabatur. Maximilianus I. Imperator omnes bonas disciplinas, sed praecipue Musicam, venerabatur. Innumera alia exempla paßim extant. De nostri temporis Regibus ac Principibus nihil dico, quoniam Musicorum turba ab exteris nationibus evocata, sumprus immodici in illos alendos profusi, templa ac triclinia vocibus ac sonis illorum dulcißimis diu fere noctuque perstrepentia, fidem faciunt, quo in Musicam sint animo.
Nequaquam ergo mirum videri debet, quod Organi Auctor Principem suum Musices praeceptis imbuat, Musices inquam non voce aut sono exercendae , sed ex pluribus vocibus discorditer inter se concordantibus novo ac facili modo componendae. Quod facit Tabellis Loculamento decimo inclusis, ac peculiari Libello, quem paulo post dabo.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/968
From GATE
This page has not been proofread