adesse contigit. Qui cum multa super artis suae laudibus disputasset, inter caetera quoque sonorum modis homines in amentiam furoremque petrahi posse affirmabat. Quin etiam tantas fidibus vires inesse dicebat, ut perceptis earum modulationibus adstantes mente constaturos negaret. Cumque, as ejusmodi usu calleret, interrrogatus peritiam fateretur, tum precibus regis, tum etiam minis effectum praesentare compellitur. Quicum nec vecordiae metu, nec periculi praedictione imperantem avertere potuisset, ne furori nocendi materia suppeteret; primum aede armis vacuefacta, complures extra auditum citharae in ambitu collocandos curavit, oriente vesaniae strepitu fores irrumpere, ereptamque manibus suis citharam capiti illidere jussos, ne ulterior ejus modulatio supervenientes quoque mente captos efficeret. Monuit quoque praesto esse, qui furentium vesaniae valenter occurrent, ne lymphantes sementia in rixam versa,mutuis se ipsos viribus interimerent. Obtemperatum consilio est. Igitur armis domo egestis, claustrorumque custodia obseratis,fidibus operam dare exorsus, inusitatae severitatis musam edidit : cujus prima specie praesentes veluti moestitia ac stupore complevit.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/964
From GATE
This page has not been proofread