Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/950

From GATE
This page has not been proofread


involucris cuiquam revelandum vedebatur, id jam non operosum, sed pene familiare sit omnibus, qui similium rerum studiis capi solent. Ingeniosissimus P. Athanasius Kircherus, ut est rerum abdicarum scrutator indefessus, et ipse complures modos adinvenit, occultissima ratione cogitationes suas litteris abdendi: e quibus unum caeteris praestantiorem, saneque praeclarum, pluribus Germaniae Principibus communicavit; quem novissime R. P. Gaspar Schottus in Thaumaturgo suo Physico, nonnihil reluctante Auctore, publicci juris fecit. Consistit, ille in Tabula quadam numerali, quae Alphabetum aliud in fronte, aliud a latere inseriptum habet; quorum prius sententiae certae servit, quam Clavim nuncupat; alterum secreto manifetando. Praxis vero et cautelae observandae fusius habentur apud Schottum in Thaumaturgo Physico Lib. I. Syntagm. 4, cap. I.

De hac P. Kircheri Cryptographia nova haec habet idem P. Schottus ibid. Libr.I. Syntagm.7 in Epilogo: Omnium modorum clandestine scribendi optimus fine controvertia est ille, qui si littere ab aliis intercipisantur, minus suspicionis praebet secreti latentis, quia nemo tunc ad eas legendas se accinget. Talis autem, uti ex disctis patet, sola est Cyptographia nostra, quam supra ex P. Athanasio Kirchero attulimus, cum per eam quiavis aliud scribi possit, et tamen secretum alteri significari, ut puncta omitterentur, aut characteres diverso modo formati; na ille magnam apud Principes gratiam iniret.

Ubi non sine causa P. Schotto displicet punctorum usus in Kircheri Cryptographia; eo ipso enim suspicio confestim oriri potest latitantis in scriptura mysterii, si passim per Epistolam punta (quae certe utcuque notabilia esse oportet, ne diligentiam Amici fallant, aut in confusionem deducant) loco non suo sparsa conspiciantur. Quae potissimum causa fuit, ut ab aliquo tempore serio cogitare coeperim, qua ratione puctorum, aliorumve signorum ad scripturam non pertinentium usus e Cryptographia eliminari posset. Quod demum succurrit