Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/944

From GATE
This page has not been proofread


Lectio Scriptionis per Divisionem
EX numeris acceptis amicus, sciens Tabellam & Divisorem a te adhibitum, sic eruet secretum.
Primo. Multiplicet singulos numeros integors per Divisorem, nempe in casu nostro per 2, et summae productae addat residuum ex divisione relictum. Sic ergo in posito exemplo procedat:
Bis 5 et ½, faciunt 11. Bis 0 et ½, faciunt 1. Bis 6 faciunt 12. Bis 5 faciunt 10. Bis 4 faciunt 8. Bis 7 faciunt 14. Bis 12 faciunt 24. Bis 9 et ½ faciun 19. Sic ergo stabunt numeri ex multiplicatione resultantes.
11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19.
Secundo. Quaerat hos numeros in Tabella F, et lietteras illis adscriptas exscibat, et habebit secretum, ut sequitur. 11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19.
F u g e c i t o.

Annotatio.


Logistica haec Steganographia innumeris modis variari potest. Nam adhiberi potest semper alia atque alia Tabella ex viginti quatuor. Item alius semper at que alius numerus, per quem fiat Additio, Subtractio, Multiplicatio, Divisio. Ingeniosi possunt hanc praxin excolere ulterius, et ad majorem perducere perfectionem, quoniam inventis facile est addere. Pergo ad alia.

CAPUT IX.


De Steganographia quadam Graecorum.


CArolus Moronus, Vir doctus ac studiosus, cum autumnali tempore animi relaxandi gratia ruri in Romanis versaretur campis, et inter alia Historiam de Barlaamo et Josaphato a Joanne Damasceno conscriptam in manuscripto Graeco Codice eleganter exarato perlegeret; reperit in fine litteras quasdam, quas legere et in verba cogere se non potuisse ait, multo

This page contains the following annotations: