Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/869

From GATE
This page has been proofread
§. I.

Regulae servandae circa seminationem, plantationem aliaque ad agriculturam spectantia.
Aiunt, Saturnum dominari agriculturae, ideoque eligendam constitutionem eius optimam, quando nempe est in aspectu benefico cum Iove, vel Venere, a quibus cultura terrae iuvari dicitur; & quando ipse Saturnus est bene dispositus, non retrogradus, non peregrinus, non combustus, si fieri potest, sed vel in aliqua suarum dignitatum, vel in bono aspectu Lunae, liber a radiis Martis, qui deberet esse debilis, cadens, peregrinus, combustus, nec potens. In particulari vero praescribunt sequentes regulas.
1. Seminatio fiat Luna aucta motu in Signis mobilibus Aries-20px.png, Libra-20px.png, Cancer-20px.png, Capricorn-20px.png, vel in Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Sagittarius-20px.png, Pisces-20px.png in aspectu benefico Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Saturni. Et si terra sit humida, vel humidum semen injiciendum, Luna reperiatur ante coniunctionem decrescens in Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png, Aries-20px.png. Si vero terra sit arida, vel aridum semen, Luna sit crescente in Cancer-20px.png, Pisces-20px.png, aucta motu, cum dicto aspectu Saturni, quae sicut Saturnus cum Jove aut Venere sit configurata. Si terra fuerit inter humidam et aridam media, Luna reperiatur in Libra-20px.png. Sed quis agricolarum haec scit, aut servat?
2. Plantatio fiat, Luna existente coniuncta Saturno, vel in eius Sextile symbol.svg Trine symbol.svg aspectu, libera a corpore et radiis Martis, in Signis fixis Taurus-20px.png, Leo-20px.png, Aquarius-20px.png, Scorpio-20px.png cum aspectu Veneris vel Iovis benefico.
3. Plantatio arborum & vinearum, sicut et fossio fiat, ascendente Signo fixo, & Luna existente in Signis terreis Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png, cum aspectu Saturni. In Signis aqueis in fausta est, ob humorum vim suffocativam.
4. Insitio arborum, et putatio fiat, Luna decrescente in … praesertim, configurata Jupiter vel Venus.
5. Hortorum cultivatio fiat, Luna in Libra-20px.png, vel in Aquarius-20px.png, quae sunt dignitates Saturni.
6. Agrorum cultura fiat a coniunctione Luminarium usque ad oppositionem.