Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/864

From GATE
This page has been proofread

corporis costitutione. Nam Sanguineis prodest sanguinis missio, Luna versante in Signis terreis Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png: Cholericis, Luna versante in Signis aqueis Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png: Melancholicis, in Signis aereis Gemini-20px.png, Libra-20px.png & Aquarius-20px.png: Phlegmaticis, in Signis ingneis Aries-20px.png, Leo-20px.png & Sagittarius-20px.png.
Limitanda tamen est haec regula iuxta sequentem, desumptam ex convenientia Signorum cum certis membris corporis. Itaque
3. Luna existente in Signo, cui subest membrum, ferrum ei non adhibeatur. Quare Luna in Gemini-20px.png & Leo-20px.png existente, non aperiatur vena cephalica, quia unum dominatur cordi, alterum brachiis; existente in Libra-20px.png & Aquarius-20px.png non aperiatur vena coxarum, tibiarum, & crurium, quia his membris dicta Signa dominantur. Eadent ratio decaeteris est.
Hanc regulam accommodat P. Athanasius Kircherus Lib. 6. Artis Magnae Lucis & Umbrae, Par. 3. Cap. 2. Diversis hominum temperamentis, eorumque membris & partibus corporis. Ait enim, Phlegmaticis prodesse Signa ignea Aries-20px.png, Leo-20px.png & Sagittarius-20px.png, & omnes venas Luna in illis commorante aperiri posse, praeter cephalicam, venasque capitis in Aries-20px.png: & venam coxarum ac femorum in Sagittarius-20px.png. Melancholicis aerea Signa Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png conferre, & aperiri tuto posse venas omnes, praeter venas coxarum in Libra-20px.png, & venas tibiarum ac cruruium in Aquarius-20px.png Cholericis Signa aquea Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png conferre, posseque aperiri venas, praeter venas pectoris & pulmonis in Cancer-20px.png, verendorum in Scorpio-20px.png, pedum in Pisces-20px.png. Sanguineis denique prodesse Signa bona & mediocra omnia, praeter Leo-20px.png & Gemini-20px.png, in quibus non est mittendus sanguinis ex capite & pectore. Ratio horum esse videtur, quod sanguis noster sit mire alterationibus obnoxius; unde aere aestivo aestuat, autumno lentescit, hyeme crassescit, vere calet: imo & mane calet, meridie aestuat, vesperi lentescit, media nocte crassecit; ita ut perpetua quadam vicissitudine rarefactionem & condensationem subeat. Cum itaque sanguinis mutatio a temporis mutatione dependeat, & tamen spiritus suppeditet, spiritus autem motus animalis unicum sit in strumentum; mirum non est, in sanguinis diminutione accuratam temporis rationem habendam esse.