Aequinoctialis in Horizonte. Mutatur euntibus versus Ortum et Occasum, non tamen euntibus directe sub ipso versus Septentrionem aut Austrum.
Meridiani circuli cuiuscunque loci interfectionem cum Horizonte repraesentat Linea Meridiana, in plano Horizontali descripta: qua linea habita (modis ab Instructore explicandis) habetur linea Aequinoctialis, repraesentans intersectionem Aequatoris cum eodem Horizonte, si ad Meridianam inventam ducas perpendicularem. habitis his duabus lineis in plano Horizontali stabili ductis, cognosces quator Mundi plagas cardinales seu praecipuas: nam Meridiana monstrat Boream et Austrum, Aequinoctialis Ortum et Occasum Aequinoctialem.
In Meridiano Circulo cuiusque loci numeratur poli altitudo seu elevatio in illo loco.Est enim poli altitudo nihil aliud, quam arcus Meridiani Circuli ab Horizonte usque ad polum conspicuu numeratus; nam quot graduum est arcus ille, tot graduum est poli altitudo sive elevatio. Hic arcus seu poli altitudoeuntibus versus Septentrionem crescit, euntibus vero versus Meridiem seu Austrum decrescit. Quanta autem sit in quolibet loco poli altitudoo, variis modis deprehendi potest: unum trademus infra, cum de Solis declinatione agemus.
Aequator est ille Circulus maximus in Sphaera Mundi, qui descriptus ex polis Mundi, et aequaliter ab utroque distans, transit per centrum Universi, et totam Mundi Sphaeram dividit in Hemisphaerium Septentrionale, et Australe. Dicitur etiam Circulus aequinoctialis,sive aequidialis, quia quando Sol motu suo proprio ab Occasu in Ortum ad eum pervenit, eumque percurrit motu diurno (quod fit circa 21 Martii, et 23 Sepembris, juxta calendarium novum) fit dies aequalis nocti in toto Mundo.
Aequatoris in plano Horizontali repraesentat linea secans Meridianam lineam ibide designatam normaiter, sive perpendiculater et ad angulos rectos, ut dixi §. praecedenti. Et talis