moveri concipitur, et fidera revera moventur ab Oriente in Occidentem. Huius axis unum exteremum terminatur ad partem coeli Septentrionalem, alterum ad Australem.
Poli Mundi sunt duo extrema huius axis jam dicta: quorum polorum ille, qui est versus Septentrionem, appellatur Septentrionalis, Borealis, Aquilonaris,Arcticus, id est, Ursinus, quia est prope constellationem Ursae minoris, quae Graece dicitur: alter vero, qui est versus Austrum, vocatur Australis, Meridionalis, et Antarcticus, id est, Arctico oppositus.
Ut Astronomi illa, quae in Sphaera Mundi, praesertim in coelo circa stellarum sicum ac mo tum considerant, explicare melius possint, varios in ipsa imaginantur Circulos; qui habent peripherias suas in convexa Sphaerae superficie, plana vero secant Sphaeram in partes. Horum aliqui sunt majores seu maximi, alii minores seu non maximi. Maximi sunt, qui dividunt Sphaeram Mundi in duas aequales partes, idemque cum ipsa centrum habent. Non maximi, qui in duas inaequales partes dissecant Sphaeraam, habent que diversum centrum a Mundi centro. Omnes intelliguntur habere suos polos, ex quibus eorum peripheriae in superficie Sphaerae describi concipiuntur.
Horum alios vocant Primarios, alios Secundarios. Primarii sunt decem, Horizon, Meridianus, Aequator, Zodiacus, Colurus Aequinoctiorum, Colurus Solstitiorum, tropicus Cancri, Tropicus Capricorni, Polaris arcticus, Polaris antarcticus. Sex priores sunt Maximi, reliqui quatuor non maximi. Hos decem, quo ad circumferentias eorum, exprimunt clare deem armillae seu veluti annuli, ex quibus Armillaris Sphaera componitur. Eosdem Instructor exprimere conabitur Schemate in charta depictae tum Sphaera Armillaris, tum Sphaerae solidae decem Circulorum planis dissecte.