Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/745

From GATE
This page has not been proofread


faciei columna gradus Signorum Zodiaci alternos, in posteriori vero alternatos mensium dies. Omnes septem dentatae seu serratae sunt in summitate, uti apparet in Schemate, cui titulus, CLASSIS TERTIA.
In quarta denique Classe sunt sex tabellae flavo colore ab aliis discriminatae; et alia septima Applicatoria, colore nigro imbuta. Priores sex exhibent in Gradibus et Minutis declinationem Solis per totum annum, per alternos Signorum Zodiaci gradus: sex quidem Signorum in facie una, et totidem in facie altera. Singulae divisae sunt in duas columnas, quarum prima gradus, secunda minuta declinationis docet. Applicatoria in columna priori utriusque faciei continet alternos gradus Signorum Zodiaci, in columna altera alternos dies mensium totius anni. Omnes habent summirates dentatas seu serratas, uti apparet in Schemate, cui titulus, CLASSIS QUARTA.
Quam vis Tabellarum harum numeri saepe discrepent a numeris, quos alii in similibus Tabulis exhibent, variis praxibus confluctas; dabo tamen illas prout in sexto Loculamento spectantur, purgatas a gravioribus erroribus. Infra in Instructione dabo regulas seu praxes, easdem Tabellas construendi, et has Auctoris nostri examinandi; aliasque non nullas accuratiores adjungam. Sequuntur quatuor CLASSES Tabellarum, ac deinde Libellus Auctoris correctus, et in varios paragraphos divisus.

CAPUT II.
Libellus sextus, quo Auctor Organi explicat sextum eius Loculmentum.


Sextum Loculamentum Organi, signatum littera F, continet praxes faciles discendi per Tabellas, diebus singulis anni totius, primo quantitatem