Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/743

From GATE
This page has not been proofread


fecere omni aevo Mundi Principes, atque Potentes, ut alibi scripsi; qui coelestium corporum inspectione ac consideratione, sideralique scientia seu Astronomia maluerunt esse et haberi Principes, quam opibus atque potentia. Hos imitati nullo non tempore fuere Sapientissimi ac Potentissimi Principes Austriaci. Illos eosdem et Hos ut imitaretur Princeps serenissimus, quem Auctor Organi instruere volebat, sextum dicti Organi Loculamentum Tabulis instruxit Astronomicis, sextoque Libello succincte explicavit. Et hunc ergo, et illas propono, et uberius explico.

PARS PRIMA.


Explicatio Loculamenti sexti
ASTRONOMICI.


CAPUT I.


Tabella Loculamenti sexti pro operationibus Astronomicis summatim proponuntur, et explicantur.


SEXTRO Organi Mathematici Loculamento, signato litera F, sextroque Libello, quo spectantes ad illud Tabellas explicat, praefigit Auctor hanc epigaphen, Astronomia, sive de sphaera. Continet enim illa, licet paucissima, quae in Astronomia, seu in Tractatu de Sphaera Mundi tradi atque explicari solent.