II. Qui scire cupit modum calculandi praedictas Tabulas, aut illas ad plures poli elevationes extendendi,legat Problema 17. P. Clavii in fine Libelli de nova Horologiorum descriptione. Demonstrationem ejus non appone, quia prolixa est.
III. Tabulae praecedentes sunt calculatae,ut puncta parallelorum Solis , seu arcuum Signorum Zodiaci in Horologio Horizontali expedite reperiri possint.
IV. Eaedem tamen Tabulae usum habere possunt in Horologio Verticali, id est, quod Verticali primario aequidistat, si assumantur Tangentes illarum inventae pro complementi altitudinis poli supra Horizontem. Ut in regione habente altitudinem poli graduum 48, pro Verticali Horologio assumendae sunt Tangentes supputatae ad altitudinem poli graduum 43; et vicissim. Item ad invenienda puncta arcuum Signorum Zodiaci in lineis Horariis ex centro Horologii Verticalis descripti, in loco ubi est poli altitudo graduum 50, assumendae sunt Tangentes calculatae pro altitudine poli graduum 40.
V. Possunt etiam praedictae Tangentes accomodari Horologio Verticali declinanti, hac ratione. Ex utraque parte lineae styli Horologii declinantis ducantur ex centro ejus lineae distantes a line styli gradibus 15, 30, 45, 60, 75, etc. instar linearum Horarium in Horologio Horizontali: deinde reperiatur per Problema 4. Clavii in Libello citato. Altitudo poli supra planum declinans: Tangentes enim ad eam altitudinem supputatae, et in praecedentibus Tabulis propositae, translatae ex centro Horologii in praedictas lineas per gradum 15, 30, 45, etc. ductas, indicabunt puncta parallelorum Solis, seu arcuum Signorum Zodiaci, sicut in Horologio Horizontali.
''
VI. Si Tangentes parallelorum Borealium (, et et, et) demantur ex Tangentibus Aequatoris, vel ex Tangentibus Australium parallelorum (qui sunt, et , et , et ) tollantur Tangentes Aequatoris; relinquentur Tangentes, quae ex punctis Horariis in Aequinoctiali translatae in lineas Horarias, dabunt puncta parallelorum, ut prius.