Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/696

From GATE
This page has not been proofread


Zodiaci Horologio inscribendis.

Cancri, aliorumque omnium, quos scilicet apex umbrae styli recti Horologio perpendiculariter infixi percurrit tota die, Sole in dictorum Signorum initiis existente. Qui Arcus vel sunt Hyperbolae, vel Prabolae, vel Ellipses, in quuovis Horologii plano, excepto. Horologio aequinoctiali, in quo sunt circuli. Hi Signorum Arcus ut describantur, invenienda sunt in omnibus lineis horarii puncta, per quae ducantur Arcus referentes praedictas figuras.

Ab hos Signorum arcus Horologiis inscribendos, id est, ad invenienda in horariis lineis praedicta puncta , varios atque ingeniosissimos modos excogitantur Auctores varii. Omnium facillimus videtur esse, qui sit per Tangentes. Revocant nimirum omnium linearum horariarum segmenta inter centrum Horologii et puncta illa, per quae Arcus transire debent, ad Tangentes respectu Sinus totius stylo in 1000 aut 10 partes diviso aequales. Ut vero hoc artificio praedicti arcus inscribatur, prae manibus habere oportet Tabulas Tangentium dictis segmentis aequivalentium, vel potius aequalium. Quae quidem Tabulae pro singulis REgionibus latitudine differentibus peculiares sutn. Modum illas calculandi ad quamvis poli elevationem tradit P. Clavius in fine Libelli de nova Horologiorum descriptione, Problemate 17. Idem in eodem Libello dat Tabulas pro variis poli elevationibus a se calculatas; ex quibus sequentes desumpsimus in gratiam illorum, qui Clavianis Tabulis carent.