Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/635

From GATE
This page has not been proofread


Vertex enim umbrae styli, qui monstrat horas, nunquam excurrit ultra lineam M G. Itaque quidquid supra ipsam est, resecari potest. At si fulcro seu patibulo uti velimus, elongari possunt infra et supra lineam M G, quo usque lubet.

Annotatio II.


Hora duodecima potest inscribi Horologio, quia umbra tam a stylo perpendiculari, quam a patibulari, in meridie extenditur in infinitum. Potest tamen inscribi II 1/2 et 11 3/4.

PROPOSITIO II.


Delineare Horologium Astronomicum Meridiaum
Occidentale, ope Semicirculi, Quadrantis, ac
Regulae Sciathericae.
I. In plano Meridiano, Occidentem aequinoctialem directe respiciente, ac proinde declinante a Verticcali primario Occidentem versus gradibus 90, duc, ut antea, rectam A B parallelam Horizonti.
II. Fac arcum C D, in eumque ex C in D transfer altitudinem Aequatori, id est, sume gradus in casu nostro 42,et duc rectam A D F.
III. Elige punctum G, ac per ipsum duc perpendicularem H G I.
IV. Ex G utrimque transfer intervalla horaria vel rectae R S Quadrantis dexteri A D C, vel rectae D E faciei anterioris Regulae Sciathericae, modo in praecedenti §. dicto, ac per puncta inventa duc lineas horarias, parallelas lineae horae sextae H G I; numerosque horarum adscribe, ut Figura monstrat.
V. Locus et longitudo styli perpendicularis, item locus et altitudo styli patibularis, est ut in Orientali Horologio.

Annotatio.


Quae de recta M G, et hora duodecima dixi in praecedenti Horologio, dictatiam sunt o de recta N G, et hora duodecima hujus Horologii.